29:277 277 IN L LIB. SAMUEL. CAP. L 278 gitent, ut prolem ipsis quae Deum colat ac veneretur benigne donet: ac tandem, natos infantes a Deo se tanquam donum ac thesaurum suae fidei commissum agnoscant accepisse, ut tanto maiore cura et studio in Dei timore illos educent ac erudiant, rationem olim Deo reddere parati nutricationis. Nam alioquin, ut dixi, istiusmodi nominum temeraria usurpatio, mera est profanatio. Deinceps Elcana in domum Dei adscendisse dicitur, sacrificium anniversarium oblaturus, et votum persoluturus: Anna vero non venisse: tum quod filium nondum ablactasset, tum quod absque ipso, quem Deo dederat dicaratque, venire nollet. Hic nobis in memoriam revocanda quae superius attigimus, Elcanam nimirum suae pietatis, ac studii sui in vero et sincero cultu Dei retinendo testimonium dedisse, quum adeo religiose et diligenter sanctuarium Dei frequentaret. Atque hoc quidem Israelitae habebant in mandatis, sed multi varias causas praetexebant, ut non excederent suis locis: licet tria tantum in singulos annos istiusmodi festa instituta. Sed mirum non est multos tum contemptores divini numinis aegre relictis aedibus in hunc locum adoraturos et sacrificaturos venisse. Namque erat iter difficile : deinde in sacrificia erat aliquid insumendum. Quare quum Elcana solemniac praestituto die festo venisse dicitur, in eo satis apparet eum non reponendum in numero Deum perfunctorie venerantium: et qui se ab illo quidquid bonorum habent accepisse quidem profitentur, suaque omnia illi accepta ferunt, sed tamen verbi ipsius praedicationem floccifaciunt, suaeque pietatis veras notas edere contemnunt. Ac nominatim die solemni Elcanam dici venisse ad sacrificandum observandum est. Quod quidem exemplum nobis non in eum finem proponitur ut eo abutamur ad fingendos varios cultus, modo hunc modo illum locum religiose frequentantes, quales sunt papistarum peregrinationes, hoc exemplum ad suam idolomaniam prave detorquentium Superius enim causas attulimus, cur Deus nullo alio loco quam Hierosolymis adorari sibique sacrificia offerri vellet, nempe, ne sibi populus varios deos pro arbitrio fingeret: atque ut sacrificia sic a sacerdotibus, ut praescriptum illis a Domino fuerat, administrarentur. Non ergo sibi Elcana Siluntem veniens ullum meritum apud Deum ex peragratis multis regionibus fingit: sed voluntati Dei probe cognitae obtemperat. Itaque institutam profectionem Elcanae, obedientia Dei niti conspicuum est: quin et aliquid amplius additur, nempe solemne oblatum sacrificium, atque praeter solemne sacrificium anniversarium etiam votum. Incerta vero sacrificii huius occasio, an ob natum praeter spem filium, an ob aliam quamlibet causam, quamquam prior illa magis veri similis. Caeterum,