25:277 277 REDITUS AD HISTORIAM. 278 Moab. 7. Assumpsitque parobolam suam, ac dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moab, de montibus Orientis, dicendo: Veni, maledic mihi Iacob, et veni, detestare Israelem. 8. Cur maledicam, et non maledixit Deus ? et cur detestabor eum quem non detestatus est Iehova ? 9. Siquidem de vertice petrarum videbo eum, et de collibus intuebor illum: ecce, populus confidenter habitabit, et inter gentes non reputabitur. 10. Quis numerabit pulverem in Iacob, ac numerabit quartam partem Israelis? Moriatur anima mea morte rectorum, et sit novissimum meum sicut ipsius. 11. Tunc dixit Balac ad Balaam: Quid fecisti mihi: ut malediceres inimicis meis sumpsi te, et ecce, benedixisti benedicendo. 12. Qui respondens dixit: Nonne quod posuerit Iehova in ore meo, id observabo ad loquendum ? 1. Aedifica mihi hic septem altaria. Certius hinc colligimus degenerem hunc prophetam minime expuris Dei revelationibus vaticinari solitum esse, sed aliquid habuisse affine magicis exorcismis, et multis erroribus ac fallaciis infectam fuisse qua se iactabat divinandi artem. Neque tamen id obstat quominus interdum ex spiritus Dei afflatu verus fuerit vates : quia (ut dictum fuit) dum mundus in tenebris demersus erat, voluit Deus exiguas lucis scintillas adhuc micare, quae vel rudissimis quibusque excusatio u em tollerent. Quum igitur particulari dono polleret, figmenta hinc inde mutuatus est, quae diaboli tantum praestigias saperent, alienissima autem essent a vera et proba inquirendi ratione. Hinc septenarius numerus altarium et victimarum. Quamvis enim Deus diem septimum sibi consecrando, sicuti in septem lucernis et aliis rebus aliquid in eo numero perfectionis esse indicaverit: postea tamen multae extraneae superstitiones confictae sunt: et hoc praetextu Satan vafre miseris hominibus illusit, dum virtutes arcanas persuasit numero septenario inclusas esse. Et apud scriptores profanos viguit frivola haec curiositas, ut in universa natura quaererent huius erroris confirmationem. Septem planetas, totidem pleiades, septem triones, et totidem circulos, vel zonas proferunt in medium: foetus vitales nonnisi septimo mense venire in lucem. Multa eiusmodi congerunt quibus probent numero septenario subesse occultum aliquod mysterium. Contagio etiam ad Christianos pervenit. Nam hac de re nimis acute interdum philosophantur veteres, et vulgo maluerunt scripturam corrumpere quam non restringere ad hunc numerum spiritus dona, et statuere septiformem spiritus gratiam. Hoc commento imbutum fuisse Balaam patet, ubi septem altaribus, et bis septenis hostiis elicere Deum tentat. Ex prompto autem obsequio Balac discamus, superstitiosos neque sumptibus parcere, nec quidquam refugere quod ab errorum