1:277 PRAEFATIO AD REGEM GALLIAE. quarum ne minimam quidem suspicionem unquam dedimus. Scilicet nos regnorum inversionem meditamur, quorum nulla unquam factiosa vox audita est, et vita semper quieta simplexque cognita fuit, quum sub te viveremus: et qui nunc etiam domo profugi, tibi tamen regnoque tuo fausta omnia precari non desinimus. Scilicet nos impunitam vitiorum petulantiam aucupamur: quorum in moribus etsi multa reprehendi possunt, nihil tamen tanta insultatione dignum. Nec tam infeliciter (gratia Dei) in evangelio profecimus, quin istis obtrectatoribus vita nostra, castitatis, benignitatis, misericordiae, continentiae, patientiae, modestiae et virtutis cuiusvis exemplum esse possit. Nos sane Deum sincere timere et colere re ipsa palam est, 1) quando tum vita, tum morte nostra nomen eius sanctificari petimus. Et ipsa invidia coacta est quibusdam nostrum innocentiae et civilis integritatis testimonium dare; in quibus id unum morte plectebatur, quod singulari in laude ponendum erat. Quod si qui sub praetextu evangelii tumultuantur (quales hactenus aliquos in regno tuo fuisse non compertum est), si qui vitiorum suorum licentiae libertatem gratiae Dei praetexunt (quales permultos novi), sunt leges et legum poenae, quibus pro meritis graviter coerceantur; modo ne interim evangelium Dei ob scelestorum hominum nequitiam male audiat. 1) testatur 1539. 1543. ubi legendum: res ipsa.