8:276 perit, quia nulla re vincitur Deus. Electi enim .sunt, ut perpetuo regnent cum Christo: non sicut Iudas ad munus temporale cui congruebat. Item: 1) Ex istis nemo perit, quia omnes electi, et secundum propositum, non suum, sed Dei. Si quidem non tale modo illis perseverantiae donum confertur, ut postea declarat, quo possint si velint: sed quo non nisi perseverantes sint. Quod optima ratione confirmat. Nam si in tanta infirmitate vitae huius (in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat) ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adiutorio Dei [pag. 45], sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, nec Deus operaretur ut vellent: inter tot et tantas tentationes voluntas ipsa infirmitate sua succumberet, et ideo perseverare non possent: quia deficientes infirmitate, nec vellent, aut non ita vellent ut possent. Subventum ergo est infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter ageretur, et ideo quamvis infirma non deficeret, nec infirmitate aliqua vinceretur. Prodeat nunc in medium memorabilis ille Pauli locus, et qui unus ad dirimendam controversiam apud sobrios et morigeros Dei filios abunde valere debebat. Etsi autem Cyclopem Pighium contemptim Pauli verba illudere mirum non est:2) facturum tamen me spero, ut sani omnes tam barbaram profanandae scripturae audaciam detestentur. Quia Iudaei ecclesiae titulo superbientes, hoc ipso praetextu evangelium respuebant, quod fictitiae ecclesiae consensu damnatum foret: ne tam indigno fastu obruatur evangelii maiestas, larvam, qua se venditabant, Paulus illis detrahit.3) Erat sane arduum infirmis obstaculum, quum doctrinam Christi ab iis fere omnibus reiici viderent, quos Deus aeterni sui foederis haeredes constituerat. Iesum esse Dei Messiam apostoli praedicabant. Reclamabat tota natio, cui promissus fuerat Messias. Et [pag. 46] quid mirum? quandoquidem hodie quamplurimos videmus obiecto hoc evanido fuco labascere, dum se papistae ecclesiam esse iactant.4) Hoc itaque modo cum Iudaeis congreditur Paulus, quod legitimos Abrahae filios nequaquam faciat carnale genus: sed soli filii promissionis in semine censeantur. (Rom. 9, 8.) Poterat autem ex fide aestimare: idque consentaneum erat, quum in promissione discrimen inter genuinos et spurios statueret. Idque prius fecerat (Cap. 2 et 4) : sed nunc altius conscendit : " esse filios promissionis, quos Deus, antequam nascerentur, elegit. 1) Ibid. cap. 12. 2) Or combien que les contempteurs de Dieu trouvent des cavillations pour obscurcir et brouiller tout: i'espere etc. 3) Add. monstrant que c'est une arrogance frivole a eux d'usurper le nom de l'Eglise de leur coste. 4) Erat sane iactant. Totum hoc comma abest a gallico.