7:276
est?
Illa
certe
vitia,
quibus
ego
causam
imputo,
Dei
iudicio
damnata
esse
constat.
Quod
si
audiendi
sint
homines,
dum
causas
ex
cerebro
proprio
quaslibet
comminiscuntur,
non
minus
specioso
colore
Graecia,
stante
adhuc
illic
salva
imperii
maiestate
et
potentia,
Romanis
exprobrare
poterat,
poenam
eos
pendere
suae
rebellionis,
quod
sedi
constantinopolitanae
in
primatus
controversia
restitissent.
Etsi,
quemadmodum
superius
retuli,
non
tunc
ambiebat
primatum
romanus
episcopus,
quum
agitari
coepit
contentio,
sed
ne
inferior
constantinopolitano
foret,
locum
suum
tuebatur.
In
summa,
unum
esse
peccatum
in
mundo
dignum
ira
Dei,
dignum
omnibus
poenis,
malorum
[pag
70]
denique
omnium
fontem,
persuadere
vult
Frenesius,
quod
sibi
non
obsequantur
omnes,
quod
non
a
suo
nutu
pendeant,
quod
non
suum
adorent
numen
loco
Dei.
Quis
nisi
mente
abalienatus,
persuaderi
sibi
sinat?
Quod
si
ad
fidem
habendam
paratos
habeat
omnes,
primum
ostendat,
oportet,
quid
commeriti
fuerint
Hungari,
quorum
nihilo
melior
est,
quam
Graecorum
conditio.
Expone,
inquam,
nobis,
phrenetice,
quo
suo
delicto
in
eandem
cum
Graecis
servitutem
coniecti
fuerint
Hungari,
quibus
non
aliter
semper
abusus
es,
atque
vilissimis
mancipiis,
et
qui
perinde
ac
servi
ergastulis
inclusi,
vincti
compedibus,
nullum
tuum
imperium
recusarunt.
Quam
ergo
pueriliter
ineptis,
dum
quasi
re
confecta,
superciliose
pronuncias,
nunquam
sedis
tuae
impune
spretam
fuisse
tyrannidem?
At
certum
est,
non
leviter
moveri
Christum
vicarii
sui
contemptu.
Pergesne
igitur,
os
putidum,
ita
Christo
illudere?
Primum,
quis
te
ad
hunc
honorem
evexit?
Nemo
enim,
teste
apostolo,
sumere
sibi
honorem
debet,
nisi
vocatos.
Dictum
est
Petro:
Pasce
oves
meas.
Excipio,
omnibus
idem
esse
dictum.
Veteres
illi
fumi,
|