52:276 enim creatus fuit prior, deinde Eva. 14. Et Adam non fuit deceptus: sed mulier decepta transgressionis rea fuit. 15. Servabitur autem per generationem, si manserint in fide, et caritate, et sanctificatione, cum temperantia. l l . Mulier in quiete. Postquam de vestitu loquutus est, nunc addit qua se modestia gerere in sacro coetu debeant mulieres. Ac primum iubet eas placide discere : nam quies silentium significat, ne loquendi vices sibi usurpent in publico. Quod statim clarius exponit, dum eas vetat docere. Non ut illis auferat munus instituendae familiae, sed tantum ut a munere docendi arceat, quod solis viris Deus mandavit. Qua de re tractavimus ia epistola ad Corinthios priore. Si quis Deboram et similes obiiciat, quas aliquando gubernando populo Dei mandato praefectas legimus: responsio est facilis, extraordinariis Dei factis non everti communem politiam cui nos voluit alligatos. Ergo si aliquando prophetandi et docendi locum tenuerunt mulieres* idque Dei spiritu excitatae: potuit hoc qui ab omni lege immunis est. Sed quia hoc singulare est, non pugnat cum perpetua et usitata politia. Addit quod proximum est officio docendi: ne sibi autoritatem sumant in viros. Nam ista est ratio, cur docere prohibeantur: quia hoc non patitur earum conditio. Subiectae enim sunt: docere autem est potestatis, vel superioris gradus. Quamquam videtur ratio non satis firma: quum prophetae quoque et doctores regibus sint subiecti, aliisque magistratibus. Respondeo, nihil esse absurdi quin praesit aliquis, et simul pareat, secundum diversos respectus: sed in muliere id non valet, quae natura (hoc est, ordinaria Dei lege) ad parendum nata est. Nam yovatxoxpaxiav omnes prudentes semper instar portenti repudiarunt. Quare coelum quodammodo terrae miscebitur, si docendi ius arripiant mulieres. Iubet ergo eas quiescere: hoc est se continere intra suum ordinem. 13. Adam enim creatus. Duas rationes adducit cur viris mulieres subesse oporteat : quia et hanc legem Deus imposuit ab initio: et poenam quoque mulieri inflixit Docet igitur, etiamsi in prima et originali integritate stetisset humanum genus, ita ferre genuinum naturae ordinem, qui a Dei praescripto fluxit, ut mulieres subiectae sint. Neque obstat quod Adam, a prima dignitate excidens, imperio se ipse privavit Nam in ruinis, quae peccatum sequutae sunt, manent adhuc quaedam divinae benedictionis reliquiae: et mulieri sua culpa prodesse non debuit Quod tamen adducit Paulus, mulierem secundo loco creatam esse: videtur haec parum valida esse subiectionis ratio: nam et Iohannes Baptista tempore Christum praecessit, dignitate tamen longe inferior. Sed Paulus circumstantias omnes, quae a Mose referuntur, tam-