49:276 diriget sermonem. Nihil enim magis contrarium fraternis monitionibus quam malignitas et arrogantia, quae facit ut errantes fastuose contemnamus et ludibrio habere malimus quam corrigere. Asperitas quoque si aut in verbis aufc in vultu appareat, fructum adimet monitionibus. Porro ut tam humanitatis affectu quam comitate praestes, non eris tamen ad monendum idoneus, nisi prudentia rerumque usu polleas. Utramque ergo facultatem tribuit Romanis, illis reddens testimonium quod ipsi sibi ad mutuas cohortationes sine alterius auxilio sufficiant. Fatetur enim abundare et benignitate et peritia: unde sequitur, illos valere ad exhortationem. 15. Audacius autem scripsi vobis. Sequitur excusatio, in qua afferenda ut modestior sit, per modum concessionis, confidenter se fecisse dicit, quod interposuerit se in ea re quam ipsi per se exsequi poterant: sed audaciam hanc se sumpsisse addit pro muneris sui necessitate, quia sit evangelii minister in gentes: ideoque illos praeterire non potuerit, qui in gentium numero erant. Sic tamen se demittit, ut muneris sui praestantiam efferat. Gratiam enim Dei obiiciens, qua in gradum honoHs evectus fuerat, quod pro munere apostolico gerit contemni non patitur. Praeterea se doctoris partes usurpasse negat, sed monitoris : cuius officium est revocare in memoriam quae alioqui non sunt incognita. 16. Consecrans evangelium. Sic malo quam quod Erasmus initio reddiderat administrans. Nihil enim certius est quam Paulum hic ad sacra mysteria alludere, quae a sacerdote peraguntur. Facit ergo se antistitem vel sacerdotem in evangelii ministerio, qui populum, quem Deo acquirit, in sacrificium offerat: atque hoc modo sacris evangelii mysteriis operetur. Et sane hoc est christiani pastoris sacerdotium, homines in evangelii obedientiam subigendo veluti Deo immolare: non autem, quod superciliose hactenus papistae iactarunt, oblatione Christi homines reconciliare Deo. Neque tamen ecclesiasticos pastores simpliciter hic vocat sacerdotes, tanquam perpetuo titulo: sed quum dignitatem efficaciamque ministerii vellet commendare Paulus, hac metaphora per occasionem est usus. Hic ergo finis sit evangelii praeconibus in suo munere, animas fide purificatas Deo offerre. Quod postea correxit Erasmus, sacrificans evangelium, non modo improprium est, sed sensum quoque obscurat. Est enim evangelium potius instar gladii, quo homines Deo in victimas sacrificat minister. Subiungit, tales hostias Deo acceptabiles esse: quod non tantum ad ministerii commendationem facit, sed etiam ad eximiam eorum consolationem, qui se consecrandus tradunt. Iam quemadmodum veteres hostiae externis sanctificationibus et lavacris Deo dicabantur: ita et istae hostiae consecrantur Domino per spiritum sanctitatis, cuius virtute intus operante segregantur ab