25:276 regis precibus: in ipso autem prophetico munere non idem sibi fore liberum: quia omnium mortalium gratiam despiciet, ut pareat unius Dei imperio. 39. Perrexit Balaam. Prosequitur narrare Moses quomodo et quam honorifice et laute exceptus fuerit Balaam. Ac primo deductum esse tradit in urbem Husoth : quod alii proprium nomen esse volunt, alii vero appellativum. Utrovis modo accipias, notatur urbis amplitudo, quae in plurimos vicos distincta fuit. Secundo dicit Moses caesam fuisse animalium copiam epulo parando, et ipsi Balaam datos fuisse convivas. Huc tendunt omnia, blanditiis illectum fuisse Balaam, ut eum puderet regi tam munifico *), et a quo non modo amice, sed liberaliter tractatus erat, quidquam negare. Perinde ac si loco Dei esset Balaam, vel promercalis esset ipsius Dei gratia. Tandem subiicit Moses Balaam deductum fuisse in excelsa Baal, ut commodius ex loco sublimi castra populi conspiceret. Quanquam dixit Moses tantum extremam partem castrorum vidisse: quia scilicet montana erat tota regio : et ob locorum distantiam impediebatur aspectus : religio tamen loci (meo iudicio) quaesita fuit a Balac. Deduxit ergo Balaam in templum, quo sibi melius conciliaret Dei favorem. Unde etiam apparet hunc impostorem nihil de cultu Dei habuisse firmum vel solidum, sed promiscue cum profanis gentibus idola coluisse: sive quod iisdem superstitionibus esset implicitus, sive quod pro nihilo duceret se ad captandam gratiam inflectere ad quoslibet omnium 2) mores et ritus. Semper enim fuerunt medii homines, qui adulandi causa pietatem corrumperent variis figmentis, coetumque terrae miscerent. NUMER. CAPUT XXIII. 1. Et dixit Balaam ad Balac: Aedifica mihi hic septem altaria, appara quoque mihi hic septem iuvencos, et septem arietes. 2. Fecitque Balac quemadmodum dixerat Balaam, et obtulit Balac et Balaam iuvencum et arietem in altari. 3. Tunc dixit Balaam ipsi Balac: Consiste iuxta holocaustum tuum, et ibo si forte occurrat Iehova obviam mihi, et quidquid ostenderit mihi narrabo tibi. Abiit itaque in excelsum. 4. Et occurrit Deus ipsi Balaam^ dixitque illi: Septem altaria disposui, et obtuli iuvencum in quolibet altari. 5. Posuit autem Iehova verbum in ore Balaam, dixitque illi: Bevertere ad Balac, et sic loqueris. 6. Et reversus est ad eum, et ecce, stabat iuxta holocaustum suum, ipse et omnes principes 1) Princeps: magnifico. 2) Eadem: hominum.