1:276 contentionem, nec sincere evangelium praedicabant, malitiose etiam, cogitantes se pressuram suscitare vinculis eius. Alicubi non multus erat evangelii profectus. Omnes quae sua erant quaerebant, non quae Iesu Christi. Alii retrorsum abibant, canes ad vomitum, et sues ad volutabrum luti. Plerique libertatem spiritus rapiebant ad licentiam carnis. Insinuabant sese multi fratres, 1) a quibus deinde piis imminebant pericula. Inter ipsos fratres variae concertationes suscitabantur. Quid hic apostolis agendum erat? An non vel ad tempus dissimulandum, vel potius omittendum illud evangelium ac deserendum erat, quot tot litium videbant esse seminarium, tot periculorum materiam, tot scandalorum occasionem? At in huiusmodi angustiis succurrebat, Christum esse lapidem offensionis et petram scandali, positum in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradiceretur. Qua fiducia armati per omnia tumultuum offensionumque discrimina audacter progrediebantur. Eadem et nos cogitatione sustentari decet, quando hoc perpetuum evangelii 2) testatur Paulus, ut sit odor mortis in mortem iis qui pereunt, odor vitae in vitam iis qui salvi fiunt. 8) Quod ipsum nos quoque certe experiremur, nisi nostra ingratitudine corrumperemus hoc tam singulare Dei beneficium, ac in exitium nostrum verteremus, quod nobis unicum salutis praesidium esse debuerat Sed ad te revertor, o magnanime Rex. Nihil te moveant vanae illae delationes, quibus terrorem tibi iniicere nituntur nostri adversarii: non aliud hoc novo evangelio (sic enim appellant), captari ac quaeri, nisi seditionum opportunitatem, ac vitiorum omnium impunitatem. Neque enim divisionis Deus autor est, sed pacis; et filius Dei non peccati minister est, qui venit ad dissolvenda opera diaboli. Et nos talium cupiditatum immerito accusamur, 1) lege. fratres falsi, iubente correctore ad calcem ed. 1536. 2) hunc perpetuum evangelii genium esse 1543 seqq. 3) tametsi in hunc potius usum vobis [nobis?] destinatum erat, ut odor esset vitae m vitam ac potentia Dei in salutem fidelium. 1543 seqq.