9:275 275 RESPONSIO ALTERA 276 XI. Deus velle dat operantibus mala, etiam suggerit pravos affectus et inhonestos, non solum permissive, sed efficaciter, idque propter suam gloriam. XII. Impii in impietate potius opus Dei quam suum faciunt. XIII. Necessario peccamus ex sensu Dei, quum ex nostro, sive fortuito, peccamus. XIV. Quae prava sua voluntate perpetrant homines, illa etiam procedunt a voluntate Dei. ET HI QUIDEM SUNT ARTICULI ITEM, QUAE CONTRA DICANTUR ACCIPE. CONTRA PRIMUM. [pag. 7] Primum articulum dicunt esse contra naturam, et contra scripturam. De natura sic dicunt: Omne animal naturaliter amat suum foetum. Atqui haec natura est a Deo: ex quo consequitur, ut Deus amet suum foetum. Neque enim efficeret ut animalia amarent suos foetus, nisi amaret ipse quoque suos. Atque hoc probant hac ratione: Dixit Dominus : Egone parere faciam, et non pariam? Quasi hoc dicat: Quod ego facio facere alios, idem ipse quoque facio. Atqui facio parere alios: ergo ego quoque pariam. Hinc a simili ducunt argumentum: Deus facit animalia amare foetus suos: ergo amat ipse suos. Atqui sunt omnes homines foetus Dei. Deus enim est pater Adami, a quo omnes homines nati sunt: ergo amat omnes homines. Atqui creare ad perditionem non est amoris, sed odii: ergo non creavit quemquam ad perditionem. Item: Creare est opus amoris, non odii: ergo Deus omnes homines creavit amore, non odio. Item: Nulla tam immanis bestia est (nedum homo) quae velit creare pullum ad miseriam: quanto minus Deus. Nonne esset vel lupo deterior? Sic argumentatur Christus: Si vos, quamvis mali, tamen nostis bona dona dare filiis vestris, quantum magis Deus? Sic et tui adversarii argumentantur: Si Calvinus, quamvis malus, tamen nollet gignere filium ad miseriam, quanto minus Deus? Haec et talia dicunt de natura. De scriptura autem sic dicunt: Deus vidit omnia quae fecerat esse valde bona : ergo erat homo quem fecerat valde bonus. Quod si eum creaverat ad perniciem, creaverat bonum ad perniciem, et amat perdere bonum: id quod vel cogitatu [pag. 8] impium est. Item: Deus creavit unum hominem ut eum collocaret