6:275
RESPONSIO
CONTRA
PIGHIUM
Irenaeo
cum
improbissimis
haereticis,
qui
nihilo
plus
scripturae
autoritate
moverentur,
quam
universae
ecclesiae
consensu.
Itaque
conqueritur,
nihil
posse
proferri,
quod
non
eludant.
Neque
enim
lubricis
tergiversationibus
elabi
quidquam
illis
curae
erat,
sed
impudenter
respuebant,
quidquid
obiiceretur.
Si
convincerentur
scripturis,
sapientiam
habere
se
dicebant
apostolis
[pag.
59]
altiorem
et
perfectiorem.
Si
ad
ecclesiae
consensum
revocarentur,
dicebant
non
mirum
esse,
si
ecclesia
puram
doctrinam
non
servaret,
quae
corruptam
et
fermento
vitiatam
non
tantum
a
discipulis,
sed
a
Domino
quoque
acceperat.
Quid
ad
haec
Irenaeus?
1)
Non
per
alios,
inquit,
habemus
salutis
nostrae
dispositionem,
quam
per
apostolos:
qui,
quod
voce
promulgarunt,
postea
scripto
nobis
tradiderunt,
fundamentum
et
columnam
fidei
nostrae
futurum.
Postea
hanc
quoque
alteram
partem
urget,
quod
fidei
unitatem,
in
scripturis
fundatam,
colerent
ecclesiae
omnes,
ab
apostolis
edoctae
et
institutae.
Sed
illud
semper
nihilominus
retinet,
scripturam
perfectae
et
absolutae
sapientiae
scholam
esse.
Tertullianus
de
praescriptione
veritatis
scribit
contra
haereticos:
quia
et
ipsorum
petulantiam
videbat
nullo
modo
posse
coerceri,
quin
centies
victi,
adhuc
litigarent:
et
hoc
optimum
esse
adminiculum
censebat
confirmandae
veritati,
si
eam
constaret
ab
ipsis
apostolis
fluxisse:
contra
vero
fortem
et
validam
machinam
ad
diruenda
haereticorum
mendacia,
si
ostenderentur
aliquid
in
apostolorum
doctrina
novare.
Quanquam
autem
in
probabili
alias
et
iusta
causa,
fervore
disputationis
ultra
iustas
metas
nonnihil
provehitur,
non
tamen
aliud
consilium
habet,
nisi
ut
doctrinam
certo
scripturis
proditam,
apud
simplices
et
infirmos
hac
quoque
nota
confirmet,
quod
eam
viva
quoque
voce
apostoli
per
manus
tradidissent.
Ad
scripturas
provocandum
negat,
quoniam
in
illis,
aut
incerta,
aut
parum
certa
sit
victoria.2)
Sed
quid
ipse
tot
libris
facit?
Quibus
armis
utitur
adversus
Marcionem,
Praxeam,
Hermogenem
et
alios,
nisi
simplici
verbo
Dei?
Quid
igitur?
An
parum
bene
sibi
constat?
Sed
iam
citaverat
locum
apostoli,
ubi
vetat
cum
haeretico
homine,
post
unam
aut
alteram
admonitionem,
amplius
disceptare
(Tit.
3,
10).
Non
dubium
igitur,
quin
illuc
respiciat,
quum
negat
agitandas
de
fide
contentiones
ex
scripturis.
Nobis,
[pag.
60]
inquit,
curiositate
opus
non
est,
post
Christum
Iesum,
nec
inquisitione,
post
evangelium.
In
summa,
tantum
vult
concertationibus
finem
imponi,
quae
et
astutiam
acuant
haereticorum,
ut
sint
ad
pugnam
instructiores,
et
pervicaciam
augeant,
et
infirmas
conscientias
exagitent,
1)
Libr.
3.
adv.
haereses
cap.
1.
2)
Tertull,
de
praescript.
c.
14
seqq.
|