52:275 275 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I. 276 "modi contentionibus, omnes ubivis gentium ac terrarum Dei filios unanimes orare. Quamquam nihil prohibet quin ex particulari sententia eliciamus generalem doctrinam. 9. Consimiliter et mulieres. Quemadmodum viros iussit tollere puras manus, ita nunc praescribit qualiter mulieres ad rite orandum comparatas esse deceat. Ac videtur inter virtutes, quas commendat, et externam Iudaeorum sanctificationem tacita subesse antithesis. Nam innuit nullum esse profanum locum, et unde non ad Deum accessus pateat, modo suis vitiis non arceantur tam viri quam mulieres. Porro sumpta occasione vitium quo fere laborare olent mulieres, corrigere voluit. Fieri quoque potest ut Ephesi, in urbe opulenta et celebri emporio, magis grassatum sit. Est autem nimia ornatus cura et cupiditas: vult ergo ut ad pudorem et temperantiam compositus sit earum ornatus. Nam inde luxuria et immodicus sumptus, vel quod superbiae, vel quod lasciviae causa ostentare se appetunt. Atque inde petenda est regula medio- .critatis. Nam quia res est indifferens vestitus (ut sunt res omnes externae), difficile est praescribere certum modum quousque liceat. Magistratus quidem leges sumptuarias ferre poterit, quibus libidinem utcunque coerceat: sed pii doctores, quorum est regere conscientias, semper debent usus legitimi finem respicere. Ita hoc saltem erit extra controversiam, quidquid non est cum pudore et temperantia consentaneum in ve&titu, esse improbandum. Quamquam ab affectu semper est incipiendum. Nam ubi intus regnat protervia, illic nullus pudor: ubi regnat intus ambitio, illic nulla modestia in externo vestitu exstabit. Sed quia hypocritae vitiosos suos affectus quibuscunque possunt coloribus fucare solent, necessario protrahendi sunt ad id quod apparet. Magnae improbitatis erit negare, honestis et castis mulieribus pudorem convenire, tanquam proprium et perpetuum ornamentum: similiter moderationem ab omnibus servandam esse. Quidquid ergo erit his contrarium, frustra excusabunt. Certas deinde species excessus nominatim reprehendit: ut sunt capilli complexi, margaritae et aurea monilia: non quod vetitus sit in totum auri vel margaritarum usus, sed quod haec, ubicunque refulgent, secum fere trahunt alia mala quae dixi, et ex ambitionis fonte nascuntur aut impudicitiae. 10. Quod decet mulieres. Nam certe cultum honestae et piae mulieris a meretricio differre oportet. Illae autem sunt discretionis notae quas posuit. Deinde si operibus testanda est pietas, in vestitu etiam casto apparere haec professio debet. 11. Mulier in quiete discat, cum omni subiectione. 12. Docere autem mulieri non permitto, neque autoritatem sibi sumere in virum: sed quietam esse. 13. Adam