25:275 275 REDITUS AD HISTORIAM. 276 erat perversae cupiditatis ut sciens et volens se ipsum deceperit: non autem fuerit deceptus. Interea notandum st, sicuti Paulus (Ephes. 3, IO) vocat sapientiam Dei multiformem, ita variis modis voluntatem patefieri, ac si secum ipse pugnaret, idem tamen semper velle. Certum est inanem fuisse praetextum Balaam: quasi Deo iubente vel permittente iter faceret. Responsum tamen datum fuerat, Vade. Derisit quidem Deus pertinacem impii hominis amentiam, nec probavit tanquam licitum quod verbotenus concessit: interea duo haec simul conveniunt, Deum non probasse quod damnavit, et tamen voluisse fieri, neque enim dum per impios exsequitur suum consilium, ipsis praecipit ut ita faciant. Voluit de Solomone poenam exigere per Ieroboam, ulcisci impietatem domus Achab per Iehu: neque tamen debuit Ieroboam quod Deus pronunciaverat labefactare, ne in solio regio maneret posteritas Davidis. Iehu vero, quamvis unctus fuerit a propheta, scelerate regnum arripuit: quia nihil eum aliud impulit quam sua ambitio. Quantum ad praesentem historiam spectat, voluit per os Balaam probare quam efficax et immutabile esset suum consilium de adoptione populi, quo veritas eius et constantia magis illustraretur. Peccavit nihilominus Balaam, qui lucri odore tanquam canis venaticus, tractus est ad maledictiones suas locandas. 36. Audiens vero Balac. Hic locus optime repraesentat quodnam sit eorum omnium ingenium qui absque sincero Dei timore suis superstitionibus addicti sunt. Pseudoprophetis suis sunt supplices, sordide illis blandiuntur, ac tantum non adorant, ut vix quidquam fingi queat humilius: fovent tamen intus superbiam, quae illis minime cogitantibus erumpit. Egreditur rex officii et honoris causa in adventum prophetae : magna dignatio. Perinde enim est, ac si diadema et sceptrum submitteret. Mox tamen detegitur simulatio, dum expostulans cum Balaam, copias suas et opes iactat, quibus eum possit munerari. Hoc vero tantundem valet ac si mercedi subiiceret munus propheticum, et suis divitiis, imperium vendicaret in vaticinia. Quantumvis ergo serviliter idolis et eorum sacrificis adulentur superstitiosi, nunquam tamen altos spiritus deponunt. Talem zelum in papistis cernere licet, quibus nihil liberalius in ostentanda erga suos praesules et monachos reverentia: sed ea lege ut eos vicissim cupiditatibus suis habeant morigeros. Si quis vero sacrificus non gratificetur cultoribus suis, non minus contumeliose in eum insurgent quam in quemlibet subulcum. Responsio Balaam primo intuitu meram pietatem spirat, Veni, inquit: sed mihi necesse erit proferre quod Deus mandaverit. Quibus verbis significat se, quoad ferebat humanitatis officium, et quantum in se erat, obsequutum fuisse