20:275 275 EPISTOLAE 4087.4090 276 4087* ZANCUS BEZAE. Commendat Ulyssem Martinengum et Calvinum moribundum salutari iubet. (Ex Tomo VIII. Opp. Zanchi p. 169.) Qui has tibi reddet, observandissime frater, comes est Martinengus nomine Ulysses, *) vir singulari pietate praeditus, bonarum literarum atque inprimis linguarum propter sacras literas studiosissimus. Est enim illi animus operam dare theologiae ut, si aliquando vocetur ad ministerium verbi, haud prorsus ineptus et imperitus reperiatur. Venit ad nos perficiendorum suorum studiorum gratia, quod ut citius faciliusque possit consequi cupit tecum in tuis aedibus vivere. Hunc igitur tibi, doctissimo Beza, de meliori nota commendo et rogo ita efficias ut sentiat meam commendationem alicuius fuisse apud te ponderis. Habebis comitem comem, suavem, candidum, humanum et tibi obsequentissimum. Non poenitebit te, scio, hunc optimum virum hospitio excepisse. Ego vero istius beneficii non fuero immemor. Nunc quo in statu sint res nostrae de ipso comite intelliges. Quanto autem dolore affectus sim propter illud quod Bullingerus ex tuis literis ad me scripsit, D. Calvinum lethaliter aegrotare et optimum Hyperium ad Dominum migrasse, tu ipse cogita. Dominus nostri misereatur. Tale, et si adhuc vivit, quod faxit Dominus, optimum nostrum patrem Calvinum saluta. Clavenna 23. Martii 1564 T. H. Zanchius. 2) 4088. ZANCHUS BULLINGERO. Deflet plurium summorum virorum obitum, ipsum Bullingerum superstitem cupit, saltem usque dum et Brentius ad patres migraverit. 4087. 1) N. 3935. 3943. Schmidt, %n Studien 1859, p. 676; Gerdes, Ital ref. p 290. 2) Aug. Mainardo pnd. Cal. Aug. Clavennae mortuo ecclesia missis duobus legatis Zanwm Argentorato arcessivit. Qui sub finem Novembris eos sequutus m, lanuario insequenti ministerium Clavennae auspicatus est {Schmidt I I 673 ss.)