9:274 Peccata quae committuntur, non solum permissione, verum etiam voluntate Dei committuntur. Nam frivolum est assignare discrimen inter permissionem et voluntatem Dei, quoad peccatum attinet. Qui hoc faciunt, Deum volunt blanditiis et adulatione demereri. IV. [pag. 5] Omnia quae a quovis homine perpetrantur facinora, bona sunt iustaque Dei opera. V. Nullum adulterium, furtum, homicidium committitur, quin Dei voluntas intercedat Instit, cap, H, distin. U.1) Vi. Testatur aperte scriptura maleficia designari Deo non solum volente, sed autore. Vii. Quod homines faciunt dum peccant, ex voluntate Dei faciunt, siquidem saepissime pugnat Dei voluntas cum praecepto. Viii. Induratio Pharaonis, atque adeo pertinacia animi et rebellio, opus Dei fuit, vel Mosi testimonio, qui totam Pharaonis rebellionem Deo ascribit. IX. [pag. 6] Voluntas Dei summa est indurationis hominum causa. X. Satan mendax est ex imperio Dei. 1) Nunc lib. L cap. XVII. 4. 18