7:274 ingenii, ad haec inexplebili ambitione ardentem, instructum vero et gladiatoria confidentia et extrema crudelitate, quum Henrichum videret luxuria diffluere libidinibus deditum, praeterea insolenter ferocire, statim quasi oblata occasione, ad dissipandum imperium animum applicuisse. Quibus porro machinis Henrichum aggressus est, quibus deinde armis usque ad finem usus est ad ipsum opprimendum? Quum sacramento solvisset principes germanos, hoc est, peierandi licentiam illis dedisset, alios adegisset falsis terroribus, alios minis perpulisset, alios corrupisset blanditiis, Bavarum traxisset ad spem imperii, obtinuit ut subito tota Germania bollo intestino, tanquam uno incendio, conflagraret. Quum suppliciter ad eum venisset Henrichus, ac prostratus ad eius pedes iaceret, [pag. 67] superbissime eum contempsit. Nec ante statuit suae tam impotenti et intolerandae superbiae modum, quam sibi imperatorem subiugavit una cum imperio. Nam parum videbatur, si Caesarem tanquam dedititium haberet, nisi diruto imperio solus dominaretur. Et audet hic Frenesius eius historiae facere mentionem, quae luculentum testimonium reddit, vel potius illustre documentum est, nulla unquam vel ex ipsis inferis tam tetra monstra exstitisse, quorum foeditas romanae sedis flagitiis non obruatur. 32) Cur non et Fridericum Primum recensuit in hoc numero? Imo, cur non longum catalogum imperatorum contexuit? Nam quo quisque Caesarum placidius se gessit, ita eo petulantius eius mansuetudine abusi sunt romani antichristi, pudendis adversus eos ludibriis non abstinentes. Si qui autem paulo animosiores eorum ferociae restiterunt, senserunt, quid esset furiosas beluas provocasse. Quum plusquam effraeni libidine, quum plusquam tyrannica saevitia, quum importuno furore ultro, non provocatos, insultasse ut plurimum Caesaribus constet tuos antecessores, phrenetice: si quid illo- 18