25:274 pseudoprophetam exercuit iudicium. Poterat statim angeli verbis ipsum castigare : sed quia absque gravi ignominia non satis severa fuisset obiurgatio, bestiam ei constituit magistram. Accedit quidem postea vox angeli: sed quia tam indocilis fuerat, pro merito tractatur, ut quum profecerit in schola asinae, Deum audire incipiat. Porro asina ipsum hebetem esse et mente captum inde coarguit, quia re insolita non fuerit expergefactus. Negat enim se prius fuisse refractariam. Ergo si qua in misero scintilla intelligentiae fuisset, reputare debuit quidnam sibi vellet illa novitas et subita mutatio. Sic a veterno expergefactus fuit, quo attentius loquentem deinde angelum audiret. 31. Detexit Iehova oculos Balaam. Docet hic locus, quidquid est in sensibus nostris vigoris non modo nobis divinitus esse inditum, sed arcano eius instinctu vel foveri vel exstingui. Aperti sunt oculi Balaam: ergo ante oppositum erat velamen, ne rem manifestam cerneret. Sic Deus pro suo arbitrio hebetat qui videntur sibi valde acuti: sicuti perspicientia est singulare eius donum. Caeterum in hoc exemplo tanquam in speculo nobis ostenditur quomodo Deum timeant hypocritae, nempe dum urgentur eius praesentia: quia simul ac possunt se subducere, tanquam servi fugitivi lasciviunt. Vidit Balaam angelum districto gladio minitantem, demisso capite adoravit: nempe quia instabat Dei ultio. Sed hic metus eum ad veram correctionem minime adduxit. Fatetur quidem se peccasse, et poenitentiae aliquem fructum profert, dum paratus est domum redire: atqui servilem et coactum metum prodit: quod nonnisi ad poenam expavescat. Nescivi, inquit, te stare in via. Ergo nisi armatus fuisset angelus ad vindictam, secure quasi data impunitate pergebat. Alio etiam verbo detegitur eius vafrities et perfidia. Cursum retroagere paratus est, si Deum offendat profectio: quasi vero non ante intellexisset minime Deo placere. Ridicula est igitur conditio, quasi de re satis testata ambigeret. Si serio Deum timebat, et puro animi affectu, simpliciter expeditioni male et perperam susceptae renunciare debebat. Quorsum enim attinet dicere: Peccavi, si putat Deo adverso se persequi inceptum iter posse? Ergo discamus, ubi innotuit Dei voluntas, nullas moras oblique tergiversando nectere. Quod dicit angelus: Nisi deflexisset asina, se illa intacta interfecturum fuisse Balaam, his verbis significat, non modo innoxio animali se fuisse parsurum pro Dei aequitate et clementia, sed ipso bestiae sensu, ac si iram Dei deprecaretur, redemptam fuisse domini vitam, qui alioqui misericordia indignus erat. 35. Angelus vero Iehovae. Iterum ironice conceditur impio homini quod sine scelere exsequi non poterat. Verum sicuti ante dixi adeo sibi conscius 18