15:274 bilire Schuermerismum. Certe tales omnes, dum viveret adhuc, anathemate percussit. Ergo quum nimis barbara et significativa sint eius scripta, ne Lutherani et ipsi barbari homines et ad conviciandum. mirifice appositi, te et nos omnes apertae improbitatis et impudentiae accusent et convincant, suademus, ut ista omnia, quae incipiunt ab his verbis: Quanta vehementia causam hanc egerit Lutherus ete. ete. 3) usque ad ea verba quae sequuntur : Quaeritur quaenam sacramentorum efficacia sit etc. etc.4) expungas atque omittas: quum et in Consensione nulla sit facta D. Lutheri mentio. Si vero alias huius viri honorifica fiat mentio, quae non possit rapi in accusationem iustam, non iniquos ea in re nos exhibebimus. Nescis fortassis, care frater, quam crasse et barbare D. Lutherus de hoc spirituali epulo senserit et scripserit. Neque enim libros eius vel legere vel intelligere potuisti, quum huius generis pleraque germanice scripserit. Existimas forte, sic illum sensisse, ut quidam viri boni pacisque amantes illius verba interpretati sunt, ac extra contentionem ipsum sensisse asseveraverunt. Caeterum certissimum est Lutherum longe crassius sensisse quam isti fingant et crassitiem illam editis scriptis sic ursisse improbe, ut nulla possint commoda expositione moderari. Fecit hoc non tantum in certaminis principio, sed etiam in medio et fine. Id quod non sine dolore commemoramus. Semper enim illi meliorem optavimus sortem, ut qui agnoscimus multa huius viri merita beneficiaque exhibita ecclesiae Dei. Dolemus serio istum omnes medicandi rationes pertinacissime praescidisse. Mira haec tibi videntur, sat scimus, quia libros eius germanicos nunquam legisti. Ne ergo ignores quae in hac causa inprimis novisse utilissimum fuerit, certos aliquot eius locos recitabimus, ita ut summam fideliter reddamus, folium vero interim assignemus ut, si ita libeat, germanicae linguae peritum interpretem adhibeas, qui tibi verbum verbo reddat Si vero libris istis cares, nos habemus tibique libenter mutuo dabimus. Contra coelestes Prophetas 1525. (A. 3 facie 5.) Ita includit implicatque elementis Dei gratiam et spiritum sanctum ut diserte dicat: Deum conclusisse nemini se prorsus velle dare interna dona sine verbo et sacramentis, vel nonnisi per illa, ita ut qui careat externis, iam etiam internis destituatur. Contra phanaticos spiritus: (C. 1 facie 2:) Docemus et credimus, quod in coena vere et corporaliter Christi corpus editur ac in nos ipsos percipitur. Quomodo autem hoc fiat, aut quomodo corpus sit in pane, id vero ignoramus neque scire debemus. 3) ibid. p. 17 4) ibid. p. 19