1:274
solenniter
indictum,
praesidente
romanae
sedis
legato
consecratum,
rerum
omnium
ordine
bene
compositum,
eadem
semper
dignitate
ad
extremum
perseveravit.
Fatebuntur
schismaticum
Eugenium
cum
tota
sua
cohorte,
a
qua
omnes
sanctificati
sunt?
Aut
igitur
ecclesiae
formam
aliter
definiant:
aut
quotquot
sunt,
habebuntur
a
nobis
schismatici,
qui
scientes
volentes
ab
haereticis
ordinati
sunt.
Quod
si
nunquam
antea
compertum
fuisset,
externis
pompis
non
alligari
ecclesiam,
ipsi
prolixo
documento
nobis
esse
possunt,
qui
sub
specioso
illo
ecclesiae
titulo
tamdiu
se
orbi
superciliose
venditarunt,
quum
tamen
essent
exitiales
ecclesiae
pestes.
De
moribus
non
loquor,
et
tragicis
illis
facinoribus,
quibus
scatet
tota
eorum
vita:
quando
Pharisaeos
se
esse
aiunt,
qui
sint
audiendi
non
imitandi.
Ipsam,
ipsam
doctrinam,
cui
id
deberi
aiunt,
quod
sunt
ecclesia,
exitialem
animarum
carnificinam,
facem,
ruinam
et
excidium
ecclesiae
esse
non
obscure
cognosces,
si
legendis
nostris
aliquantum
otii
tui
decidas.
Postremo
non
satis
candide
faciunt,
quum
invidiose
commemorant
quantas
turbas,
tumultus,
contentiones
secum
traxerit
nostrae
doctrinae
praedicatio,
et
quos
nunc
in
multis
fructus
ferat.
Nam
horum
malorum
culpa
indigne
in
ipsam
derivatur,
quae
in
satanae
malitiam
torqueri
debuerat.
Est
hic
divini
verbi
quidam
quasi
genius,
ut
nunquam
emergat,
quieto
ac
dormiente
satana.
Haec
certissima
et
in
primis
fidelis
nota,
qua
discernitur
a
mendacibus
doctrinis,
quae
se
facile
produnt,
dum
aequis
omnium
auribus
recipiuntur,
et
a
mundo
plaudente
audiuntur.
Sic
saeculis
aliquot,
quibus
profundis
tenebris
submersa
fuerunt
omnia,
isti
mundi
domino
homines
ludus
erant
ac
iocus;
nec
secus
ac
Sardanapalus
aliquis
in
alta
pace
desidebat
ac
deliciabatur.
Quid
enim
aliud
quam
risisset
ac
lusisset,
tranquilla
ac
pacata
regni
possessione?
At
vero
ubi
lux
e
supernis
affulgens
tenebras
eius
aliquantum
discussit,
ubi
fortior
ille
regnum
eius
turbavit
ac
perculit,
tum
vero
solitum
suum
torporem
excutere
coepit,
et
arma
corripere.
Et
primum
quidem
hominum
manus
concitavit,
quibus
illucescentem
veritatem
violenter
opprimeret.
18
|