9:273 273 CALUMNIAE NEBULONIS CUIUSDAM ADVERSUS DOCTRINAM IOHANNIS CALVINI DE OCCULTA DEI PROVIDENTIA. Habet omnino doctrina tua fautores multos, Iohannes Calvine, vir paene toto mundo celeberrime, sed habet eadem etiam adversarios multos. Ego vero qui cupio unam esse doctrinam, sicut est una veritas} et omnes in eandem consentire, si fieri potest, putavi te admonendum esse familiariter de iis quae contra doctrinam tuam dictitantur, ut si falsa sunt refutes, et ad nos refutationem mittas, quo possimus adversus eos consistere: idque facias eiusmodi rationibus quae possint a populo intelligi. Sunt autem multa in quibus a te dissentiunt multi : sed ego in praesentia, caeteris in aliud tempus omissis, agam tecum de uno argumento Fati sive Praedestinationis: quoniam et hic articulus magnas turbas excitat in ecclesia, quas nos exstincias cupimus: et adversariorum argumenta videntur inhoc argumento esse talia, ut nondum refelli possint ex libris quos tu hactenus publicasti. Circumferuntur autem super hoc argumento certi articuli ex tuis libris decerpti, quos ego hic ordine tumultuario ponam, deinde quae adversus unumquemque dici soleant, subiiciam, ut tu videas ad quae respondendum sit. ARTICULI DECERPTI EX LIBRIS TUM LATINIS TUM GALLICIS IOHANNIS CALVINI DE PRAEDESTINATIONE. I. Deus maximam mundi partem nudo puroque voluntatis suae arbitrio creavit ad perditionem. II. Deus non solum praedestinavit ad damnationem, sed et ad causas damnationis et Adamum, cuius non modo praevidit lapsum, sed voluit decreto aeterno et occulto, ordinavitque ut laberetur: quod ut suo tempore fieret, lapsus causa pomum proposuit. Calvini opera. Vol. IX. III.