55:273 273 CAPUT IV. 274 esse in urbe, quia quae illic aguntur non cognoscat. Caeterum hoc loco munit Petrus fideles, ne perversis impiorum iudiciis vel sermonibus turbari se vel corrumpi sinant. Est enim haec non levis tentatio, quum ii, inter quos versamur, vitam nostram insimulant quasi a communi humanitate abhorrentem. Istis, inquiunt, fabricandus esset novus mundus, quoniam ita ab humano genere dissident. Ita filios Dei accusant, quasi orbis divortium moliantur. Praevenit ergo apostolus, ac fideles vetat talibus probris vel calumniis frangi. Fulturam autem illis proponit, Dei iudicium. Hoc enim est quod nos contra omnes insultus sustinet, quum diem illum patienter exspectamus, quo vindicabit Christus eos omnes qui nunc temere nos damnant: sibique nos ac causam nostram probari ostendet. Dicit autem nominatim vivos ac mortuos: ne quid putemus nos damni pati, si morientibus nobis maneant illi superstites: quia non propterea manum Dei effugient. Porro quo sensu vivos et mortuos dicat, discere licebit ex 15. prioris ad Corinth, cap. 6. In hoc enim et mortuis evangelizatus fuit% ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum spiritu. 7. Porro omnium finis propinquus est, sobrii itaque estote, et vigilantes ad precandum. 8. Ante omnia vero caritatem inter vos intentam habentes: quia caritas operiet multitudinem peccatorum. 9. Invicem hospitales sine murmurationibus. 10. Ut quisque accepit donum ministrantes illud inter vos, tanquam boni dispensatores multiplicis gratiae Dei. ll. Si quis loquitur, loquatur tanquam eloquia Dei: si quis ministrat, tanquam ex virtute quam suppeditat Deus: ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 6. Mortuis evangelizatus. Videmus in quem sensum accommodet superiorem sententiam, quam capite 3, habuimus: nempe mortem nihil obstare quin Christus semper nihilominus sit vindex noster. Insignis itaque est piorum consolatio, quod eorum saluti mors nihil affert iacturae. Ergo utcunque in hac vita non appareat Christus liberator, non tamen inanis est aut irrita eius redemptio: quia ad mortuos usque extenditur eius virtus. Caeterum quod graeca vox ambigua est, tam in masculino genere quam in neutro verti potest, sed eodem fere sensu: nempe quod Christus mortuis patefactus fuerit redemptor: vel quod illis salus per evangelium patefacta fuerit Quod si gratia Christi semel penetravit ad mortuos, non dubium est quin eam a morte quoque sensuri simus. Itaque nimis angustos limites illi statuimus, si restringimus ad praesentem vitam. Calvini opera. Vol. LV.