25:273 273 REDITUS AD HISTORIAM. 274 fuit quod reprobis saepe denunciat scriptura, ut spiritu vertiginis et amentiae percussus nihil cerneret. Diximus, quamvis natura invisibiles sint angeli, corpora tamen, quoties ita Deo visum est, induere, et suscipere humanas actiones. Quis angelum gladio armavit? nempe qui ex nihilo creavit omnia. Si quis curiosus ultra pergat, et interroget ex qua materia fuerit fabrefactus: contraria quaestione eius stultitiam refellere promptum erit, utrumne mortali homini facilius sit quam Deo ferrum et chalybem in diversos usus aptare. Et fieri potest ut gladii fulgor apparuerit, sicuti Cherubim ad claudendum paradisi aditum cum gladiis fuerunt locati e regione Adae. Denique formam angelo suo contulit Deus, quae metu percelleret tam brutum animal quam pseudoprophetam. Ab asina vero incepit, quo impium hominem magis puderet suae socordiae. Iam narrat Moses asinam primo abreptam fuisse in cursum erraticum, deinde quum in angustiis esset deprehensa, trepide refugisse, ut pedem domini parieti illideret: tandem sub eo succubuisse. Certe expergefieri debebat miser ille impostor, nisi fascinatus fuisset a diabolo. Et Moses diligenter has circumstantias persequitur, ut ostendat non modo privatum fuisse sensu communi, sed ita prorsus attonitum ut ad insigne miraculum non attenderet. 28. Aperuit Deus os asinae. Locum hunc exagitant nasuti homines ac subsannant, ac si incredibilem fabulam narraret Moses. Ac plausibilis quidem videtur esse dicacitas, dum obiiciunt nimis ab articulata voce ruditum differre: verum ut hodie licentiose proterviant, sentient tandem quam serio et reverenter loquendum sit de mirificis Dei operibus, de quibus per ludibrium iocando faceti videri appetunt. Porro quia longa refutatione indigna est earum garrulitas, ad eam spernendam contenti simus uno Mosis verbo, quum dicit Deum os asinae aperuisse. Unde enim hominibus loquendi facultas, nisi os eorum in prima mundi creatione aperuisset Deus? Unde fit ut voces humanas imitentur picae ac psittaci, nisi quod rarae cuiusdam virtutis specimen in illis voluit Deus edere? Quis igitur mundi opifici legem nunc imponat, ne os bestiae formet ad exprimendas voces? Nisi forte necessitate constrictum esse velint, quia semel statuit aliquem in natura ordinem, ne miraculis potentiam suam declaret. Si asina in hominem conversa foret, documentum incomprehensibilis Dei potentiae suspicere decebat. Nunc quum paucas tantum voces elicitas fuisse audimus sine intelligentia et iudicio, ac si per aerem spargeretur aliquis sonus, miraculumne habebitur pro fabula? Quin etiam si voces edunt spiritus immundi sub spectris, cur non poterit Deus mutas linguas ad loquendum formare? Nos vero qua decet humilitate revereri discamus quod Deus in Calvini opera. Vol XXV,