10.1:273 Si mihi optio daretur, Caesar, mallem equidem, et me et meam operam impendere iis, quae tuae maiestati grata esse queant, obsequiis, quam te audiendis hisce meis excusationibus occupare: quas nunc propono, ut me ab eo quod falso est obiectum, crimine liberem. Quanquam non unum sit aliquod huius generis crimen. Audio enim adversarios onerasse me omnibus iis quas et comminisci et fingere potuerunt calumniis. Quod si illis est liberum ita me calumniari: certe potestas mihi dari debet propugnandae saltem meae innocentiae Est illud quidem bonis et malis commune, ut accusationibus obnoxii sint. Itaque, secundum eas ferre sententiam, non audito reo, causaque non perspecta, non posset non iniquum esse iudicium: simulque aperta fuerit via, qua vel optimi quique, statim opprimi possent. Quis enim tam innocens, cui desit accusator? Caeterum prudentia et aequitas tua, Caesar, faciunt, ut certo sperem non reiectum iri iustam hanc meam et supplicem petitionem: nempe, ut a tua maiestate venia mihi detur, si me molestum esse tibi cogant adversarii, et audientia causae nostrae non negetur, [pag. 4] Equidem scio, nil nunc me pati, quod non ab initio perpessi sint, quotquot Deum purius colere voluerunt. Ac ne longius exempla petantur: ex quo evangelium patefactum est, fuit ea perpetua quasi omnium Christianorum conditio, ut omnium calumniis patuerint. Ut iam (quod sine multis verbis commemorari non posset, et alioqui ex historiis nemini non perspectum esse potest) nil dicam de atrocibus illis criminibus, quibus indigne fuerunt gravati: ut summo apud omnes principes ordinesque odio, summaque infamia flagrarent. Illud palam est, Satanam mendaciis et calumniis non minus concucisse 1) christianam religionem, quam vi et crudelitate. Quod si quando alias impiorum hominum audacia eo evasit, ut minime puduerit falsum dicere adversus cultores domini: nunc certe et impudentissime et confiden- 1) Sic typis expressum. Vide an legendum sit: concussisse. Calvini opera. Vol X.