7:272 quam iactat, donationis fidem nobis faciat. Adeo nihil eum pudet, ut nugas quae iam pueris sunt ludibrio, imperatori pro certis oraculis obtrudere non dubitet. Olim quidem magno supercilio de hoc figmento garriebant stulti canonistae, sed iam talibus ineptiis desiit esse locus. Qua porro causa tam fidelem sedis suae cultorem facit Theodosium? qui quum Ambrosio singularem reverentiam detulerit, quod8) unquam in pretio habuerit sedem romanam aut eius sessores, nusquam legitur. Mirum certe, quod non et Traianum addiderit. Caroli Magni victorias huic uni vel superstitioni, vel astuto consilio acceptas referre, quod sedem illam abominationis extulerit, quem omnino colorem habet? Perinde [pag. 64] facit, dum ex tot heroicis et memorandis Caroli virtutibus vitium hoc decerpit, quod laudet, atque ii qui in auro non nisi scoriam legunt. 28) Quis non fustibus magis et lapidibus, quam verbis compescendum hunc impuri canis latratum dicafc? quod Dei vindictam Iustiniano inflictam non manifestae eius impietati, quam in sustinenda eutychiana haeresi prodidit, sed ad unam contumaciam transferat, qua sedis romanae maiestatem imminuerit? En palam Anastasius fidem orthodoxam impugnat. Exsecrabilis in Christum blasphemiae fautorem se et vindicem profitetur. Piam et salutarem de incarnationis mysterio doctrinam labefactat, quantum potest. Ecclesiam universam turbat, ac dissipat perniciosis dissidiis, fulmine tandem ictus misere perit. Nullam eiusmodi interitus aliam causam fuisse pronunciat Frenesius, quam quod Hormisdae et Gelasio rebellis fuit. Quis autem credet? res {Gallus: predecesseurs). Haec posterior lectio magis qua-