55:272 Significat enim ad finem usque perseverandum: sicuti quum dicit Paulus (Rom. 6, 9) Christum a mortuis excitatum, iam amplius non mori. Nam ideo redempti sumus a Domino, ut illi serviamus omnibus diebus vitae nostrae. In lasciviis, Non recenset integrum catalogum: sed tantum quasdam species attingit ex quibus summatim, colligere liceat, quidnam appetant, et quorsum propensi sint homines spiritu Dei non regniti. Crassiora autem vitia nominat, ut fieri in proferendis exemplis solet. In verborum interpretatione non immorabor, quia nihil habent difficultatis. Sed hic exoritur quaestio: quia videtur multis iniuriam facere Petrus, quum omnes lasciviae, dissolutionis, libidinum, ebrietatis, et comessationum reos facit. Certum est enim non fuisse omnes his vitiis implicitos. Imo in gentibus quosdam scimus honeste et citra infamiae notam vixisse. Respondeo, Petrum non sic tribuere gentibus haec vitia, quasi omnium damnet singulos homines, sed quasi sic ad malum natura proclives sumus: neque id modo, sed etiam pravitati addicii, ut necessario isti fructus, quos enumerat, ex mala radice prodeant. Nemo quidem est qui non inclusum in se habeat vitiorum omnium semen: sed non omnia in singulis germinant atque emergunt. Sic tamen per totum humanum genus sparsa est ac diffusa contagio, ut appareat totum corpus innumeris malis refertum esse: nullum vero membrum a communi corruptela esse immune vel purum. Postremo quoque membrum aliam quaestionem gignere potest. Iudaeos enim alloquitur Petrus: et tamen in nefariis idololatriis versatos esse dicit. Atqui Iudaei ubicunque terrarum agerent, sollicite sibi cavebant ab idolis. Duplex solutio afferri potest: vel quod per synecdochen communiter de omnibus pronuntiet quod tantum ad paucos spectabat (neque enim dubium est quin ex Iudaeis promiscue a gentibus compositae fuerint ecclesiae ad quas scribebat) vel quod idolatrias appellet quasi superstitiones quarum tunc pleni erant Iudaei. Quamquam enim se Deum Israel colere profitebantur, scimus tamen nullam divini cultus partem apud eos synceram fuisse. Et quanta in regionibus barbaris ac in turmis dissipatis confusio esse poterat, quum ipsa Ierosolyma, ex cuius radiis lucem suam mutuabantur, ad extremum impietatis prolapsa esset. Scimus enim illic omne genus deliria impune grassata esse, ut summum quoque sacerdotium et praecipuum ecclesiae regimen penes Sadducaeos esset. 4. Quod illis videtur. Ad verbum sic Petrus habet, In quo peregrinantur, non concurrentibus vobis in eandem luxus profusionem, blasphemantes. Sed peregrinari capitur pro morari ut in re nova et insolita. Qua loquutione et Latini interdum utuntur: ut quum Cicero dicit, se hospitem