49:272 Deus quod per os hominis loquutus est, intus spiritu suo perficiat Summa voti est, ut eorum animos in veram consensionem redigat, ac vere inter se conspirare faciat. Simul etiam indicat quale sit vinculum istius unitatis, dum vult ut consentiant secundum Christum. Misera enim conspiratio est, quae fit extra Deum: illa autem extra Deum est, quae ab eius veritate nos alienat. Ac quo magis commendabilem reddat consensionem in Christo, docet quantopere sit necessaria: quando non vere a nobis glorificatur Deus, nisi in ipsius laudem corda omnium consentiant, et linguae etiam concinant. Non est ergo quod iactet quispiam, se Deo gloriam daturum suo more: tanti enim Deo est servorum suorum unitas, ut inter dissidia et contentiones gloriam suam personare nolit. Haec una cogitatio satis cohibere debebat insanam contendendi rixandique lasciviam, quae multorum animos hodie nimis occupat. 7. Itaque suscipite vos mutuo, quemadmodum Christus vos suscepit in gloriam Dei. 8. Dico autem Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis super veritate Dei ad promissiones patrum confirmandas. 9. Gentes autem pro misericordia glorificare debent Deum: quemadmodum scriptum est: Propter hoc confitebor tibi inter gentes, et nomini tuo psallam. 10. Et rursum dicit: Exsultate gentes cum populo eius. l l . J rursum: Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum omnes populi 12. Et rursum Iesaias dicit: Erit radix Iesse, et qui exsurget ad imperandum gentibus, in ipso gentes sperabunt. 7. Itaque suscipite. Redit ad exhortationem, in qua confirmanda semper exemplum Christi retinet. Neque enim ille unum aut alterum nostrum, sed omnes simul complexus, ita nos coniunxit, ut fovere nos invicem debeamus: si quidem volumus in eius sinu permanere. Ita ergo demum confirmabimus nostram vocationem, si non separabimus nos ab iis quibus nos Dominus colligavit. Particula in gloriam Dei, vel ad nos modo, vel ad Christum, vel ad ipsum et nos simul referri potest: quod postremum mihi magis placet, in hunc sensum: quemadmodum Christus patris gloriam illu* stravit, nos omnes in gratiam recipiendo, quum misericordia indigeremus: sic nos ad illustrandam quoque eiusdem Dei gloriam, coniunctionem illam 8tabi}ire ac sancire decet, quam habemus in Christo. 8. Dico autem Iesum Christum. Nunc ostendit qualiter nos omnes amplexus sit Christus: ubi nihil relinquit discriminis inter Iudaeos ac gentes, nisi quod iudaicae genti primo loco promissus ac quodammodo peculiariter destinatus fuit, priusquam gentibus exhiberetur. Caeterum in eo quod seminarium omnium contentionum erat, nihil interesse