15:272 tissimis pulcherrimisque voluminibus quae quotidie ad ecclesiae amplificationem dignitatemque nobis emittis, quaeque ego maximi facio et ab omnibus sacrorum cultoribus accusatissime evolvenda esse censeo. Sed incredibilis foedaque iam multorum yikamia xal av&adeCa est quae in his regionibus ecclesias vehementissime concutit, ut ex ipso grammatophoro non sine dolore cognosces. Optarim autem aliquid abs te scribi de concordia ad nostrates theologos. Nam forsan tua autoritate ma^is quam cuiusvis alterius moverentur. Miserum Philippum,2) quem tu non minus atque ego complecteris, modo non pedibus obterunt. Ah quid scribam, reverendissime vir? Si hic esses nihil moestius, squalidius et lacrymabilius cerneres quam ecclesias in istis regionibus: omnes propemodum spiritum xal naq- Qfjotav Lutheri somniant, quum nihilo magis ad eum conferendi esse videantur quam reliquae umbrae apud inferos ad Tiresiam vatem de quo noster Homerus: ' target='new''> o'xi> oioc Ttinvvtai xriov iv aaov^ TOI ee GxCav ai'GGovGi. Si Iacobus exspectare voluisset plura effunderem. Bene vale, vir incomparabilis decusque ecclesiae, ac Sidemannum in tuis amicis scribe. Erphurdiae 24 VIII b. 1554. Martinus Sidemanus. Ostendi Iacobo Carpathium veterem theologum graece manu scriptum item Thalassium 2) quem tamen excusum alicubi esse suspicor. 2034. DE DEFENSIONIS LIBELLO D. IOANNIS CALVINI ET TIGURINAE ECCLESIAE IUDICIA. (Ex autographo Bullingeri in Arch. Turie. Plut. VI. Vol. 105, al. Epp. T. I. fol. 612. . Simler. Vol. 83¡ì) Ad Ioannem Calvinum. S. D. Legimus diligens illud scriptum tuum, Calvine domine honorabilis et frater in Christo ca- 2) Habes Phihppistam. 3) Ioannes episcopus insulae Carpathi saec- VIII. ineunte scripsit Documenta spiritualia et Opus consolationum ad monachos lndiae quod latine ed. Is. Pontanus Ingolst, 1604. 4. Thalassius abbas monasterii Libyci Saec. VII. medio scripsit Hecatontades IV. de caritate continentia et mentis regimine, quae gr. et Iat. leguntur in Ducaei et Morellii Bibliothecis 1624 et 1644 fol.