1:272 male ecclesiam Dei in tectis aedificiisque veneramini; male sub iis pacis nomen ingeritis: anne ambiguum est, in iis antichristum esse sessurum? montes mihi, et sylvae, et lacus, et carceres, et voragines sunt tutiores: in iis enim prophetae, aut manentes, aut demersi prophetabant. Quid autem hodie in cornutis suis episcopis mundus veneratur, nisi quoniam sanctos esse religionis praesules autumat, quos celebribus urbibus videt praesidere? Apagesis ergo tam stupidam aestimationem. Quin potius permittamus hoc Domino, ut quando ipse solus novit qui sui sint (2 Tim. 2, 19), interdum etiam ecclesiae suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat. Est, fateor, horribilis illa Dei vindicta super terram; sed si ita meretur hominum impietas, cur divinae iustitiae 1) obsistere nitimur? Sic anteactis saeculis Dominus hominum ingratitudinem ultus est; nam quia veritati suae obedire noluerant, et lucem suam exstinxerant, eos excaecato sensu et absurdis mendaciis ludi et altis tenebris immergi passus est, ut nulla verae ecclesiae facies exstaret. Interim tamen suos et dispersos et delitescentes, in mediis erroribus et tenebris ab exitio servavit. Nec mirum: didicit enim servare et in ipsa confusione Babylonis, et flamma fornacis ardentis. Quod autem formam ecclesiae nescio qua vana pompa censeri volunt, id quam periculosum sit, paucis indicabo magis quam enarrabo, ne orationem in immensum extraham. Pontifex, inquiunt, qui sedem apostolicam tenet, et qui ab eo in antistites sunt inuncti et consecrati, infulis modo et lituis insigniti sint, ecclesiam repraesentant, et pro ecclesia haberi debent. Ideo nec errare possunt. Qui sic? Quia pastores sunt ecclesiae et consecrati Domino. Et Aaron, caeterique praefecti Israel, nonne pastores erant? Aaron vero et filii eius iam sacerdotes designati erraverunt tamen, quum vitulum fabricaverunt (Exod. 32, 11). Cui 2) secundum hanc rationem ecclesiam non repraesentassent quadringenti illi prophetae, qui Ahab mentiebantur? 1) iustae Dei ultioni 1550 seqq. 2) Cur 1550 seqq.