55:271 271 EPIST. PETRI I 272 quod necesse non sit hanc similitudinem per omnia congruere: sufficit ergo quod aliquatenus configuramur morti Christi. Quo sensu etiam non inepte exponitur illud Pauli (Rom. 6, 5), nos inseri in similitudinem mortis eius: quia non eadem prorsus sit ratio, sed quia mors eius typus sit modo ac exemplar mortificationis nostrae. Proinde notandum est, carnis nomen hic diverso sensu bis esse positum. Nam quum passum carne Christum dicit, naturam humanam, quam a nobis sumpserat Christus, morti subiectam fuisse docet: hoc est, Christum, quatenus homo erat, naturaliter fuisse mortuum. In secundo autem membro, quum de nobis sermo est, caro est naturae nostrae corruptio ac vitiositas. Ita passio in carne significat nostri abnegationem. Nunc videmus quid inter Christum et nos simile, quid diversum sit: nempe quod sicut passus est in carne a nobis sumpta, sic totam carnem nostram crucifigi oporteat. 2. Ne amplius. Hic modum exprimit desistendi a peccato: ut scilicet renuntiantes hominum concupiscentiis, vitam nostram studeamus ad Dei voluntatem componere. Itaque duas renovationis nostrae partes hic comprehendit, carnis interitum, et vivificationem spiritus. Ab illo itaque inchoandus est bene vivendi cursus: ad hanc vero pergendum. Porro hic definit Petrus quae sit bene vivendi regula : quum scilicet a Dei voluntate pendet homo. Unde sequitur, nihil in vita esse rectum nec compositum, simulac inde aberrat. Praeterea notanda est antithesis inter Dei voluntatem et hominum concupiscentias. Unde intelligimus quanta sit nostra pravitas, et quantopere luctaudum sit, ut Deo reddamur obsequentes. Quum dicit, reliquum temporis in carne, caro pro vita praesenti accipitur, sicuti ad Hebraeos capite 5, 7. 3. Satis enim nobis. Non intelligit Petrus, taedio nos voluptatum affici debere, quemadmodum solent qui ad satietatem illis sunt expleti: sed potius vitae praeteritae memoria ad poenitentiam eos stimulat. Et certe hic acerrimus nobis stimulus esse debet ad bene currendum, dum reputamus nos magna parta vitae extra viam errasse. Admonet autem Petrus, absurdum fore, si a Christo illuminati vitam in melius non mutent. Nam hic inter ignorantiae et fidei tempora discernit: sc si diceret aequum esse ut novos et alios se homines praebeant, ex quo Christus eos vocavit. Caeterum pro hominum concupiscentiis, nunc ponit gentium voluntatem: in quo Iudaeis exprobat quod gentibus in omni pollutionis genere permisti essent, quum eos Dominus segregasset. In posterum vero docet exuenda esse vitia quae caecitatem ao Dei ignorantiam in hominibus arguunt. Pondus etiam habet haec particula quod residuum est vitae.