21:271 271 ANNALES 1540. 272 nus dedit, per haec animus voventis considerandus est. Superstitio contaminat vota etiam optima. Tres causae sunt quae probari possunt in votis: 1 Ut aliquid Deo gratificandum testemur solenni ritu, sicut Iacob vovit: si reduxerit me ete. Illa gratitudo placet Deo. 2 Si volumus castigare nimiam crapulam *) tanquam ultionem. Illa ultio placet Deo: de hac habemus generale verbum. 3 Est quaedam paedagogia ut si deprehendamus nos esse nimis desides possumus voto iuvare desidiam, ut in oratione. Age illa hora orabo nec negligam. Nunc si referimus vota monastica ad has tres regulas, intelligemus vota virginitatis non esse accepta Deo, quia sunt plena temeritatis et audaciae, quia virginitas est donum Dei. Si datum nobis hoc fuerit, utendum illo est sine temeritate. Deinde non possumus etiam facere tale votum quia non habemus in nostra potentia ut praestemus: sicut frustra voveres si voveres te velle prophetam esse in ecclesia. Et quemadmodum prophetiae vocatio singularis est in ecclesia, sic etiam virginitas. De illo : Qui se castrant propter regnum coelorum. Ista virginitas pendet a dono Dei, quia subiungitur: non eam accipiunt nisi quibus datum est. (Musculus ubi supra fol. 9.) Jeudi 18. In disputatione de primatu papae, postquam Capito suam sententiam protulit subiecit C a l v i n u s : Maxime probo, quod Dominus voluerit non ambitionem tantum sed et praefecturam de qua contendebant apostoli vitare in ecclesia. Christus ecclesiam suam ita ordinavit ut crescat in se. Ad hoc instituit apostolos prophetas doctores, ubi nulla fit primatus mentio. Certum est igitur quod Christus noluerit illum esse. Sunt alii loci isti similes. Postea vellem venire ad eos locos in quibus ostenditur qualiter apostoli ecclesiam secundum Christi institutionem administraverint. A Petro exigitur ratio quare ad viros praeputium habentes ingressus sit. Reprehenditur a Paulo. Nihil huius autoritatis sibi vindicat. Si intueamur epistolas ipsius vocat se sympresbyterum cum aliis. Paulus videtur sibi multo plus autoritatis in ecclesia Christi usurpasse quam Petrus. Deinde etiam in ea ecclesia, quae post apostolorum tempora fuit, possumus ostendere non fuisse hunc primatum romani pontificis, id quod videre est in primariis illis conciliis. Cyprianus contra Stephanum romanae ecclesiae episcopum graviter invehitur. De loco Matth. 16: Super hanc petram ete. sum contentus expositione Augustini. Tametsi variet in retractationibus, tamen se ipsum corrigit: Dominus licet tribuat testimonium personae Petri, tribuit eam illi propter confessionem. (Muscuius ubi supra fol. io.) 1) lectio dubia.