15:271 271 EPISTOLAE 2032.2034 272 indigne non minus quam hostiliter vexor. Si decima tantum ex parte scias, quam atrocibus probris lacerer, pro tua humanitate ingemiscas miseriis, ad quas obdurui. Undique me canes allatrant. Haereticus passim vocitor. Quidquid fingi calumniarum potest in me congeritur. Denique me invidi et malevoli ex grege nostro infestius oppugnant, quam aperti hostes ex papatu. Non tamen ita sum meritus vel de ecclesia Dei, vel de ipsis, ut tam iniquam mercedem rependere debeant. Auctarium ut istinc accederet, non timui. De diacono tuo loquor, quem tua conniventia minime ali oportuit, quum non minus impie contra puram religionem insurgeret, quam improbe homini innoxio maledicebat. Et tamen non aliud postulo, nisi ut mihi permittas eius contumelias leniter ferre. Quanta fide et integritate Christo servieris, quam cordate functus sis tuo officio, quam constanter et labores et certamina quibus te exercuit Dominus, sustinueris, ego tibi testis sum: ac te in posterum perpetuo tui similem fore confido. Itaque nihil magis cupio, quam salvam inter nos benevolentiam manere, quo alacrius etsinceriore studio nos ultro citroque iuvare pergamus. Vale, eximie ,vir et colende frater. Dominus tibi semper adsit, te gubernet, ac tuos labores benedicat. Collegae mei te plurimum sajhitant. Genevae, 15. Octob. 1554. Ioannes Calvinus tuus. 2033. SIDEMANNUS 1) CALVINO. Calvinum quanquam ignotus homo alloquitur occasione oblata, et optat ut eius autoritate in ecclesiis misere turbatis concordia aliqua instauretur, ubi minimus quisque se Lutherum existimat. (Ex Cod. Genev. 113, fol. 87, autogr.) Reverendo et clarissimo viro D. Ioanni Calvino docenti evangelium de filio Dei Genevae, domino suo observando. S. D. Qui has tibi reddit occasionem scribendi mihi ad te dedit. Percontanti enim diligenter de te tuisque rebus adeo satisfecit, ut inflammaverit etiam me ut ignotus ad ignotum literas dare auderem, etsi tu quidem mihi notissimus es tuis erudi- 2033.1) Martinus Seidemann professor nunc Erfordiensis postea Wittembergam vocatus obiit 1558.