1:271 INSTITUTIO REL. CHRIST. 1539 . 1554. manu sustinetur, cuius praesidio armatur, cuius virtute roboratur. Praestabit enim ille indubie quod semel recepit, se affuturum suis usque ad consummationem saeculi (Matth. 28, 20). Adversus eam nulla nunc nobis pugna est. Siquidem Deum unum et Christum Dominum uno consensu, cum omni fidelium populo colimus et adoramus, qualiter semper ab omnibus piis adoratus est. Sed non parum a vero ipsi aberrant, dum ecclesiam non agnoscunt, nisi quam praesenti oculo cernant, et eam iis finibus circumscribere conantur, quibus minime inclusa est. In his cardinibus controversia nostra vertitur. Primum quod ecclesiae formam semper apparere et spectabilem esse contendunt; deinde quod formam ipsam in sede romanae ecclesiae et praesulum suorum ordine constituunt. Nos contra asserimus, et ecclesiam nulla apparente forma constare posse, nec formam externo illo splendore, quem stulte admirantur, sed longe alia nota contineri: nempe pura verbi Dei praedicatione et legitima sacramentorum administratione. Fremunt, nisi ecclesia digito semper ostendatur. Sed quam saepe in populo Iudaeorum sic deformari contigit, ut nulla species emineret? Quam putamus formam resplenduisse, quum Elias solum se relictum deploraret? (1 Reg. 19, 11). Quamdiu ab adventu Christi deformis latuit? Quoties ab eo tempore bellis, seditionibus, haeresibus, sic oppressa est, ut nulla parte fulgeret? An si eo tempore vixissent, credidissent ullam esse ecclesiam? sed audivit Elias, salva esse septem millia virorum, qui non curvaverant genu coram Baal. Nec dubium nobis esse debet, quin semper in terris regnaverit Christus, ex quo coelum ascendit. Notabilem aliquam formam si tum pii oculis requisiissent, nonne protinus concidissent animis? Et sane id iam summi vitii loco in suo saeculo ducebat Hilarius, quod stulta episcopalis dignitatis admiratione occupati, latentem sub ea larva exitialem lernam non animadverterent. Sic enim loquitur: 1) unum moneo, cavete antichristum; male enim vos parietum amor coepit; 1) Contra Auxentium.