7:270 socordia, sed etiam perfidia? Quanquam operae pretium est expendere, quam argutus sit ratiocinator Frenesii scriba. Sacrificium est, inquit, leges de religione sancire, et quidem Deo gratissimum. Ergo a Caesaris persona hoc abhorret. Hoc vero est non argumentari, sed porcorum more omnia turbare, [pag. 61] Quid enim erogare eleemosynas? Quid impendere se publicis commodis? Quid populos in puro Dei cultu continere? Quid denique se ipsum dedicare Deo? Non sunt haec etiam sacrificia, non suavis gratique odoris? Et tamen piorum omnium communia sunt. Quid praeterea blateras, placere Deo, ut leges de religione sanciantur, quod a diabolica audacia proficisci scriptura clamat? Nam et Caesaris et omnium mortalium est, unum audire legislatorem, quod ad spirituale animae regimen spectat, et quascunque ille sciverit leges, ratas sine exceptione habere. 24) Non contentus communi sacerdotum praerogativa, singulare fastigium conscendit.' Nostrum, inquit, in primis. Quo autem iure? Quia data nobis est ligandi et solvendi potestas. Quid aliis? Omnibus enim simul apostolis dictum est: Quodcunque ligaveritis. Quod omnibus Christus communicat, tu praedatoria violentia tibi rapies? Tu ecclesiam nudabis, ut eius te spoliis vestias? 25) Eximium sane privilegium, ut impune ruant in omne scelerum genus sacerdotes, et soli Deo iudicium relinquatur. Quod si ita est, quorsum illa vetus disciplina cleri, quae in chartis [pag. 62] nunc exstat, olim in ecclesia locum habuit? Nam si iudicium sibi in sacerdotes sumunt episcopi, gigantum more Deum a sede sua disturbare moliuntur. At episcopis est permissum. Quid, si Deus sibi hoc asseruit soli, tu ad sacerdotes trans-