29:270 precandum etiam os et labia esse adhibenda, quod nimirum tanta sit nostrae mentis levitas, ut subinde variis cogitationibus preces nostrae veluti quibusdam fluctibus frangantur, quas pura mente concipi oportuit. Quam infirmitatem superaturi ardenter Deum orare, et non tantum labiorum sed linguarum etiam motu nos ipsos excitare, torporemque discutere debemus. (Precum vero solemnium ac publicarum longe alia ratio est: nam in illis concepta verba clare et distincte pronuntiamus. ut coniunctis votis mutuis Deum invocemus). Quin imo nonnunquam lingua, tanquam subdito calcare, cogitationes et mentes nostrae, alioqui remissiores, etsi non perpetua oratione sed interrupta, excitantur. Neque enim fideles verborum adeo sunt solliciti, sed unum aut alterum effati, preces tamen mente et animo apud Deum continua serie fundunt. Et veluti non semper equo calcar subdi mus, nimium alioquin irritando, sed nonnunquam tantum ut fortius eat: sic fidelium in precando tarditas paucis aliquot pronuntians verbis corrigitur. Et de Anna quidem, inter precandum ex affectu vehementi labia commovente, et sine simulatione Deum precante hactenus. Tales Davidis preces, non modo apud Deum expostulant]s, sed etiam instar leonis rugientis. Tales etiam Ezechiae, dicentis se in afflictione sua ad Deum clamavisse ut pullum hirundinis, doloresque suos illi non oratione meditata, sed cum gemitibus ac singultibus exposuisse. Sic fideles conspicimus non praemeditata verba quodammodo proiicere et balbutire inter precandum : atque quo simplicior eorum est oratio, eo certius testimonium non fictae aut simulatae qua Deum invocant esse fidei. Quamobrem danda nobis opera, ut omnem ambitionem et gloriam coram hominibus fugiamus t sed Deo nostrarum cogitationum et affectuum teste contenti simus: denique certissima haec esse debet precum regula, ut ex animo, sicut docet Isaias, concipiantur. Nihil enim voces inanes, nihil labiorum motus ad exauditionem facit, sed solus* animi ardor Deum movet: sola veritas gratos facit. Linguae vero suus etiam aliquando est usus, qua incitatiores et vehementiores preces efficiuntur, proximis bonum exemplum praebetur, ac coram hominibus solemnis protestatio, nos omnia nostra uni Deo accepta ferre, editur. Saepe vero evenit ut inter precandum coram hominibus stulti fatuique appareamus, quod incautis nescio qui oris aut manuum gestus excidant insolentiores: verum Deo cor nostrum approbari satis est: quae pars est orationis maxima, dummodo sine fuco et simulatione ad Deum accedamus. Heli deinceps Annam ita preces demurmurantem increpasse dicitur: quod ex sacerdotis officio faciebat: cuius erat munus, populum non tantum publice sed etiam privatim docere. Fallitur tamen opinione. Unde apparet nullum