25:270 et maceria altera inde. 25. Videns nero secundo asina Angelum Iehovae, coarctavit sese parieti, coarctavit quoque pedem Balaam ad parietem : propterea addidit percutere eam. 26. Addidit praeterea Angelus Iehovae transire, et stetit in loco angusto ubi nulla erat via ad declinandum sive ad dextram sive ad sinistram. 27. Quum autem vidisset asina Angelum Iehovae, succubuit sub Balaam, unde iratus furor Balaam percussit asinam baculo. 28. Et aperuit Iehova os asinae, dixitque Uia ad Balaam : Quid feci tibi, quod percussisti me iam tribus vicibus: 29. Tunc dixit Balaam ad asinam: Quia illusisti mihi, utinam esset gladius in manu mea, certe nunc occiderem te. 30. Dixit autem asina ad Balaam : Nonne sum asina tua? super me equitasti ex quo esse coepisti usque ad diem hanc, numquid solita sum facere tibi sic? Qui respondit: Nequaquam. 31. Et detexit Iehova oculos Balaam, viditque Angelum Iehovae stantem in via, et gladium eius evaginatum in manu eius: tum demisso capite adoravit pronus in faciem suam. 32. Et alloquutus est eum Angelus Iehovae: Quare percussisti asinam tuam iam tribus vicibus? en ego egressus sum in adversarium tibi, quia declinavit a via coram me. 33. Et vidit me asina, declinavitque ante me iam tribus vicibus: quod si non declinasset a facie mea, iam nunc etiam te occidissem, et ipsam vivam reservassem. 34. Dixit igitur Balaam ad Angelum Iehovae: Peccavi: non enim sciebam quod tu stares in occursum mei in via: nunc autem si malum est in oculis tuis, revertar mihi. 35. Angelus vero Iehovae dixit ad Balaam: Vade cum istis viris: verumtamen verbum quod loquar ad te illud loqueris. Abiit igitur Balaam cum principibus Balac: 36. Audiens vero Balac quod adveniret Balaam, egressus est in occursum eius in civitatem quandam Moab, quae erat iuxta terminum Arnon, quae est in extremo finium. 37. Et dixit Balac ad Balaam: Annon mittendo misi ad te ad assersendum te? an vere non possum honorare te? 38. Respondit autem Balaam ad Balac: Ecce veni ad te: nunc autem numquid omnino potero loqui quidquam? Verbum quod posuerit Deus in ore meo, illud loquar. 39. Et perrexit Balaam cum Balac, et pervenerunt in civitatem Husoth: 40. Et mactavit Balac boves, et oves: misitque ad Balaam et ad principes qui cum ipso erant. 41. Postera autem die accepit Balac ipsum Balaam, et ascendere fecit eum in excelsa Baal, et vidit illinc extremum populi. 15. Misit Balac alios. Hic cernimus, quamvis suppliciter Dei gratiam implorent profani homines, non tamen fastum exuere: ac si ad perstringendos Dei oculos sufficeret eorum splendor. Ergo ut eum suis votis subiiciant, illis satis est ostentare magnificas pompas: et quamcunque modestiam simulet superstitio, interiore confidentia semper turget. Ita Balac quo favorem promereatur, obiecta sua digni-