1:270 tas sonticas pestes invasisse orbem, omnia in praeceps ruere; ut aut prorsus res humanae deplorandae sint, aut tantis malis iniicienda manus, vel potius vis afferenda. 1) Et abigitur remedium, non alia ratione, nisi quia iampridem malis assuevimus. Sed locum sane habeat in hominum societate publicus error; in regno tamen Dei sola eius aeterna veritas audienda et spectanda est, cui nulla annorum serie, nulla consuetudine, nulla coniuratione praescribi potest. Sic quondam electos Dei docebat Iesaias (Ies. 8, 12), ne dicerent, conspiratio, ad omnia in quibus populus dicebat conspiratio; hoc est, ne in populi conspirationem et consensum una ipsi conspirarent, neve timorem eius timerent, ac formidarent; sed potius ut Dominum exercituum sanctificarent, et ipse esset timor eorum et pavor. Nunc itaque, ut volent, et praeterita saecula, et praesentia exempla nobis obiectent: si Dominum exercituum sanctificaverimus, non valde terrebimur. Sive enim in similem impietatem multa saecula consenserint, fortis est qui ultionem in tertiam et quartam generationem faciat; sive totus simul orbis in eandem nequitiam conspiret, experimento docuit, quis sit eorum exitus qui cum multitudine delinquunt; quum universum hominum genus diluvio perdidit, servato Noe cum modica familia, qui per suam unius fidem totum orbem condemnaret (Gen. 7, 1. Hebr. 11, 7). Denique prava consuetudo non secus ac publica quaedam est pestis, in qua non minus pereunt, qui in turba cadunt. Adhaec expendere decebat, quod alicubi dicit Cyprianus: 2) eos qui ignoratione peccant, etsi non possint omni se culpa eximere, videri tamen posse quoquo modo excusabiles; oblatam autem Dei beneficio veritatem qui pertinaciter respuunt, nihil habere quod obtendant. Dilemmate suo non adeo vehementer nos premunt, ut fateri adigant vel ecclesiam fuisse aliquamdiu intermortuam vel nunc cum ecclesia nobis litem esse. Vixit sane Christi ecclesia, et vivet quamdiu Christus regnabit ad dexteram patris; cuius 1) Decret. dist. 8. c. fid. ex. de consuet. 2) Epist. 3. lib. 2. et in epist. ad Iulianum de haeret. baptizand. (al. 73).