9:27 27 DEFENSIO 28 datur, ante capacem esse oportet, sicuti scriptum est; Aperi os tuum et implebo illud (Psal. 81, ll). Quare inscite quidam clamitant inanem et irritam fieri sacrae coenae figuram, nisi tantundem in ea percipiant impii, quantum fideles. Si promiscue idem utrisque dari sentirent, facile subscriberem. Sed Christum absque fide recipi non minus portentum est, quam semen in igne germinare. Nam quo iure sibi permittunt, Christum a spiritu suo divellere? quod nefarium esse sacrilegium ducimus. Recipi ab impiis Christum volunt, quibus ne guttam quidem concedunt spiritus Christi. Quid hoc aliud est, quam veluti mortuum sepulcro includere? Atqui, dicet quispiam, reos non faceret Paulus corporis et sanguinis Domini qui indigne manducant, nisi a) fierent ipsi quoque Christi participes. Imo si pateret in eos Christo ingressus, omni ipsos reatu eximeret. Nunc l) vero quia sacrae communicationis pignus, quod reverenter suscipere decebat, foede conculcant, non mirum si corporis et sanguinis censeantur rei. Nimis autem absurde imperiti homines reatu non putant teneri, nisi qui et manibus palpant, et dentibus atterunt, et deglutiunt Christi [pag. 40] corpus. Iam vero secundum eos, qualis erit ista receptio? Nam modum quo Christus habitat in nobis, Paulus fidem esse pronunciat. Ergo sublata fide, tantum ad momentum recipi necesse erit, ut simul evanescat.2) Quanto rectius b) Augustinus, 3) ut homine probe in scripturis exercitato dignum erat, non secus panem Domini Iudae datum esse docet, quo manciparetur diabolo, quam datum Paulo angelum Satanae, per quem perficeretur in Christo. Prius vero dixerat,4) reliquos discipulos manducasse panem Dominum: Iudam vero panem Domini contra Dominum. Alibi5) quoque celebre istud Christi dictum prudenter expendit, nunquam morituros qui manducaverint. Nempe, inquit, virtutem sacramenti, non tantum visibile sacramentum: et quidem intus non foris: qui corde manducant, non qui premunt dente. Unde c) tandem a) Bullingerus Calvini ratiocinationem minus bene perspiciens pro nisi, legendum esse censebat: si. Calvinus vero, ne aliis quoque sua fraudi esset, inseruit haec verba: dicet quispiam. 1) Add. Quand doncques ils sont condamnez c'est signe qu'ils n'ont nulle part avec celuy qui est la iustice de Dieu. 2) Add, qui est une resverie trop badine. b) Quanto rectius Augustinus caett. Etiam hoc loco inserenda arbitramur verbotim Augustini verba quod vehementer pugnent contra adversarios ete. Bullingerus. Qui simul plura describit quae ad rem facere putat, Calvinus vero non recepit. 3) Homil, in Ioann. 62. 4) Homil. 59. 5) Homil. 26. c) Hic omnia fere nova et ab archetypo aliena. Quod simpliciter sic decurrebat: Unde tandem concludit rem ipsam, cuius signum est coena, omnibus ad vitam cedere, nulli ad