7:27
27
ARTICULI
FACULTATIS
PARISIENSIS
28
palam
est.
Refert
etiam
Augustinus,
*)
quas
excusationes
praetexere
solebant
sui
temporis
idololatrae.
Dicebant
enim
vulgares,
se
non
visibile
illud
colere,
sed
numen
quod
illic
invisibiliter
habitabat.
Qui
vero
purgatioris,
ut
ipse
loquitur,
religionis
erant,
nec
simulacrum,
nec
daemonium
se
colere
aiebant,
sed
per
effigiem
corpoream
intueri
eius
rei
signum,
quam
colere
deberent.
Idem
ex
Eusebio
et
Lactantio
licet
intelligere.
Quum
ergo
nihil
a
veteribus
idololatris
differant,
qui
hodie
se
prosternunt
coram
statuis,
constituimus
ex
verbo
Dei,
et
veterum
patrum
sententia,
morem
hunc
aperte
damnari.
Et
certe
verum
est
quod
ait
Augustinus,
neminem
orare,
vel
adorare
intuentem
simulacrum,
quin
ab
eo
exaudiri
se
putet.
Hoc
enim
facit
et
quodammodo
extorquet
illa
membrorum
figura,
inquit,
uti
animus
in
corpore
vivens,
arbitretur
sentire
corpus,
quod
suo
simillimum
videt.
Proinde
quum
in
loco
eminenti
locantur,
ut
a
precantibus
videantur,
ipsa
similitudine
animatorum
membrorum
et
sensuum,
quamvis
sensu
et
anima
careant,
afficiunt
infirmos
animos,
ut
vivere
ac
spirare
videantur.
Hac
ratione
decretum
fuit
olim,2)
ne
qua
pictura
in
templis
esset,
ne
quod
colitur
vel
adoratur
in
parietibus
sit
depictum.
Ideo
Ambrosius8)
de
Helena
loquens:
Invenit
titulum,
inquit,
regem
adoravit,
non
lignum
utique,
quia
hic
gentilis
est
error,
et
vanitas
impiorum.
ARTICULUS
XVII.
De
purgatorio.
Ad
haec
firmiter
credendum
est
et
nullatenus
dubitandum
purgatorium
esse:
in
quo
animae
detentae
oratione,
ieiunio,
eleemosyna
aliisque
bonis
operibus
iuvantur,
ut
citius
liberentur
a
poenis.
Probatur
sic:
Quia
multis
sanctis
monachis,
et
devotis
matronis
factae
sunt
variae
apparitiones,
ubi
animae
hoc
dixerunt:
sicut
habetur
in
dialogis
G-regorii
ad
longum,
imo
per
totum.
Quod
si
Lutherani
pro
nihilo
reputent
tales
revelationes,
sicut
ipsi
dicunt,
vel
esse
phantasias
cerebri
male
dispositi,
vel
spectra
et
praestigias,
quibus
Satan
illusit
hominibus:
respondeo,
authenticas
fuisse
factas
per
autoritatem
Gregorii,
qui
fuit
papa.
Probatur
deinde,
per
longi
temporis
praescriptionem.
Quia
omnes
ecclesiae
sunt
fundatae
super
opinionem
purgatorii:
vel
saltem
locupletatae,
quoad
anniversaria.
Imo
etiam
pagani
iam
habebant
istam
notitiam,
sicut
apparet
tum
ex
poetis,
et
praesertim
ex
Ovidio.
1)
In
Psal.
113.
2)
Concil.
Eliberit.
c.
36.
3)
Orat.
habita
in
funere
Theodosii.
|