52:27 27 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES 28 In similitudine hominum, yevojievoc hic perinde valet ac constitutus. Paulus enim significat redactam fuisse in hominum ordinem, ut specie ipsa nihil a communi hominum sorte differet. Marcionitae hoc testimonio ahusi sunt ad probandum suum phantasma quod somniabant: sed nullo negotio refelli possunt, quia hic Paulus nihil aliud disputat, nisi qualiter se gesserit Christus, aut qua conditione versatus sit in mundo. Qui vere erit homo, tamen aliis dissimilis censebitur, si ita se gerat quasi exemptus esset ab aliorum lege. Hoc in Christo fuisse Paulus negat, sed ita vixisse, ut quivis ex hominum numero appareret. Et tamen longe aliud erat quam homo, etiamsi vere esset homo. Nimis ergo pueriliter Marcionitae, qui ex simili conditione ducebant argumentum ad negandam naturae veritatem. Repertus hic significat cognitum, vel conspectum. Nam de aestimatione tractat, ut dictum est. Hoc est, sicuti prius asseruit reipsa fuisse Deum patri aequalem, ita hic commemorat tanquam abiectum et communis sortis habitum fuisse. Semper autem repetendum est quod nuper dixit, voluntariam fuisse eiusmodi submissionem. 8. Factus est obediens. Iam haec ingens erat humilitas, se ex domino fecisse servum: sed ulterius progressum fuisse dicit, quod quum non modo immortalis esset, sed vitae mortisque dominus: tamen patri obsequutus fuerit usque ad mortem obeundam. Fuit ista extrema deiectio: praesertim ubi consideratur genus mortis, quod mox subiungit exaggerandi causa. Nam ita moriendo non tantum ignominiosus fuit coram hominibus, sed etiam coram Deo maledictio. Tale certe est humilitatis exemplum, ut omnium hominum mentes absorbere debeat: tantum abest ut pro dignitate verbis possit explicari. 9. Propterea superexaltavit. Addita consolatione, summopere expetendam docet abiectionem, quam humanum ingenium refugit P^emo quidem non fatebitur iustum a nobis postulari, quum iubemur imitari Christum. Sed haec ratio nos movet ut eum libentius imitemur, quum audimus nihil esse nobis melius quam formari ad eius imaginem. Quod autem beati sint quicumque sponte humiliantur cum Christo, probat eius exemplo. Nam a despectissima sorte evectus fuit in summam altitudinem. Quicumque ergo se humiliat, similiter exaltabitur. Quis nunc submissionem recuset, qua in gloriam regni coelestis conscenditur? Hic locus occasionem dedit sophistis, vel ipsi potius eam arripuerunt, ut dicerent Christum primo sibi meritum esse, deinde aliis. Primum etiamsi nihil falsi dicerent, tamen fugiendae sunt profanae istae cogitationes quae Christi gratiam obfuscant: dum imaginamur alia quam salutis nostrae causa venisse. Quis non videat hoc a Satana suggeri, Christum