44:27 27 IN SOPHONIAM 28 putabant se fore pares ad resistendum, et satis munitos, si quis extraneus hostis ipsos invaderet. Propheta hanc imaginationem deridet, quia scilicet Deus bellum indixerit urbibus munitis. Sequitur: 17. Et coarctatio hominem (vel homines) ei ambulabunt tanquam caeci, 'quia contra Iehovam impie egerunt: et fundetur sanguis eorum quasi pulvis: et caro eorum erit tanquam stercora. Confirmat quod prius dixi, nempe etiamsi Iudaeos alii hostes aggrediantur vel Assyrii, vel Chaldaei, Deum tamen fore praecipuum belli ducem. Deus ergo hic sibi vendicat quod Iudaei transferebant in hostes terrenos : et ideo iam saepius propheta vocavit diem Iehovae, quia Deus tunc patefacturus erat suam virtutem, quae habita fuerat ludibrio. Pronuntiat igitur etiam hoc loco se redacturum in angustias hominem, ita ut tota gens ambulet instar caecorum: hoc est, ut destituti consilio impingant et labantur, nullam viam teneant. Dicuntur enim errare quasi caeci, quibus non apparet exitus malorum, qui nihil consilii reperiunt ad ^fugiendas clades, sed tenentur quasi constricti. Et semper tenendum memoria est quod nuper dixi, Iudaeos fuisse inflatos tali superbia, ut contemnerent secure omnes prophetas. Quum ergo ita sibi saperent, Deus caecitatem illis denuntiat. Rationem adiungit, quod impie se gesserint contra Iehovam. His verbis confirmat quod prius exposui, nempe non considerandas esse medias causas, dum Chaldaei vindictam sument de Iudaeis: quia altius principium est, et causa alia huius mali. Nempe Dei t coelestis doctrinae contemptus. Quoniam ergo impie egerunt contra Deum. Et his verbis admonet propheta nullam Iudaeis levationem sperandam esse: quoniam non homines tantum sibi infestos habeant, sed Deum ipsum, quem nimis provocarunt. Ideo subiicit, fundetur sanguis eorum quasi pulvis, hoc est, digni sunt quos Deus tradat in extremam ignominiam, quia fuit ab illis contemptus. Caro eorum erit quasi stercora, inquit. Scimus autem quantopere gloriati fuerint Iudaei sua excellentia. Et Deus certe materiam illis praebuerat gloriandi, si modo rite et legitime usi fuissent eius beneficiis: sed quia eum contempserant, oportuit vicissim exponi in omnem ignominiam et dedecus. Ergo propheta hic prosternit falsas omnes iactantias, quibus inflati erant Iudaei: quia volebant esse honorabiles quum Deus fuisset apud illos contemptibilis. Tandem adiungit: 18. Etiam argentum eorum, etiam aurum eorum nihil proficiet ad liberandos ipsos in die excandescentiae Iehovae, et in igne indignationis eius devorabitur eis terra: quia consumptionem, et quidem definitam