37:27 27 IN ISAIAM 28 Probabile tamen est iam tunc volitasse in populo querimonias, quibus Deo obstreperent, ac si eorum salutem negligeret, vel tardior esset ad opem ferendam, vel etiam clausis oculis praeteriret eorum incommoda. Hoc vitium nunc corrigitur, quod putabant se Deo curae non esse: sicuti accidere solet in rebus adversis, in quibus nos abiectos a Deo, et praedae expositos, nullamque eius providentiam esse cogitamus. {Iacob et Israel.) His nominibus in memoriam revocat foedus Domini, quod tot tamque variis promissionibus confirmatum erat: perinde ac si diceret: Annon cogitas te populum illum esse quem sibi peculiariter delegit Deus? cur existimas rationes tuas ab eo^ negligi qui fallere non potest? Viam enim pro statu et rationibus accipit: absconditum pro neglecto, vel ignoto. Quia si auxilium suum Deus paulo longius extrahat, non putamus eius curam ad nos usque se extendere. Quidam aliter exponunt: nempe populum hic reprehendi, quod se impune peccare existimaret: atque hanc sententiam similem esse volunt cum eiusmodi: Dixit impius in corde suo, Non est Deus, ete. (Psalm. 14, 1). Sed dubium non est, quin haec fuerit mens prophetae: An putas, Israel, res tuas a Domino non curari? Invehitur enim in diffidentiam populi, eumque graviter obiurgat, ut ipsum postea consoletur, atque ostendat Dominum perpetuo suis quos tuendos suscepit adfuturum. Nomen iudicii, quod continuo post additur, hanc interpretationem confirmat. Imploratur enim iudicium in afflictione, quum immerito opprimimur, aut iniuria nobis infertur. Et iudicium, vel ius nostrum amplecti et suscipere dicitur Deus quum nos causa cognita tuetur et defendit: praeterire vero, quum negligit atque ab hostibus diripi sinit. Perinde igitur est ac si diceret immerito facere Iudaeos, quod neglectam causam suam a Deo ac destitutam querantur. Atque ista obiurgatione ipsos praeparat ad recipiendam consolationem. Nec enim perversis aut vanis cogitationibus occupatae mentes eam percipere possent. Prius ergo impedimenta tolli atque viam sterni consolationi necesse fuit. 28. {Annon scivisti?) Idem repetit quod ante dixerat: populum familiariter educatum in schola Dei non esse excusabilem in sua socordia. Severe enim eum obiurgat, quod non melius in legis doctrina profecerit, aliisque adminiculis, quae Deus ad communem gentium notionem addiderat. Ac sciendi verbum, quod generalius est, priore loco ponit: quia multis miraculis aliisque experimentis testatam illis fecerat Deus suam gloriam. Postea descendit ad auditum: quasi diceret: Si nihil tibi profuit factis et sermone edoctum esse Deum nunquam cessare ab officio, plus quam indocilem te esse apparet. Deum saeculi, aeternum vocat. Sic