31:27 27 28 Dominus urbis huius misertus exititales illas turbas sedasset, ac mirabili sua virtute dissipasset tam scelerata consilia quam sanguinarios conatus, mihi pristinae stationis repetendae praeter animi votum imposita fuit necessitas. Etsi enim maiori purae erat huius ecclesiae salus, quam ut eius causa mortem oppetere recusarem: mihi tamen multos excusationis colores suggerebat mea timiditas, cur non libenter humeros de integro subiicerem oneri tam arduo. Vicit tandem officii religio ac fides, ut gregi a quo avulsus fueram me restituerem : quanto tamen cum moerore quantis lacrymis et quanta anxietate, Dominus mihi optimus testis est, et multi pii homines, qui hac molestia liberatum me optassent, nisi idem metus quo urgebar constrictos simul mecum tenuisset. Ab eo tempore quam variis certaminibus me exercuerit, et quibus experimentis probaverit, si narrare velim, longa erit historia. Sed ne quid inutili sermone lectoribus fastidii afferam, quod paulo ante attigi, breviter nunc repeto: quum mihi suis vestigiis viam monstraret David, non parum inde solatii me fuisse expertum. Nam sicuti sanctum illum regem continuis bellis fatigarunt Philistini et alii exteri hostes, sed interior perfidorum hominum malitia et improbitas gravius vulneravit: sic ego undique lacessitus vix momentum unum vel ab externis, vel ab intestinis pugnis quietum habui. Quum multa saepius molitus sit Satan ad diruendum huius ecclesiae statum, eo usque ventum est, ut ego, qui imbellis sum ac meticulosus, mortiferos conflictus opposito meo corpore frangere coactus fuerim. Totis quinque annis, quum nimia potentia instructi essent perversi homines, et pars etiam plebis eorum illecebris corrupta effraenem licentiam appeteret, pro disciplina tuenda nobis absque intermissione pugnandum fuit. Profanis enim hominibus coelestisque doctrinae contemtoribus susque deque erat ecclesiae ruina, modo quam