|
30:27
27
HOMILIA
XLVI.
28
ipsi
praefecit.
Sic
videmus
quum
David
animum
obfirmaret
ad
recensendum
et
lustrandum
populum
contra
expressum
mandatum
legis,
fuisse
Dei
consilium
ut
populus
puniretur.
David
tamen
ambitione
peccabat,
et
solus
istius
facti
reus
videbatur.
Et
nominatim
dicitur
Deus
cor
Davidis
impulisse.
Sane.
Sed
Deus
arcanum
suum
consilium
novit.
Ex
quibus
apparet
Deum
habere
suum
consilium
admirandum,
quod
nunquam
mutatur,
neque
variatur:
et
tamen
uti
mediis
inferioribus
quibus
suum
consilium
ad
praescriptum
finem
deducat.
Sed
quae,
obsecro,
media?
Sane
vias
obliquas,
et
temere
huc
illuc
aberrantes
sequi
videtur,
immo
fini
et
scopo
ad
quem
collimat
penitus
repugnantes.
Sed
nostro
iudicio.
Verum
hoc
ita
fieri
teneamus
ne
nimium
nobis
sapiamus,
et
potius
ad
illa
arcana
caecutiamus,
quantum
Deo
videbitur.
Caecutiamus,
inquam,
in
illis
divinis
consiliis,
sic
ne
in
ea
quae
captus
nostri
vires
superant
inquiramus.
Neque
enim
caecutiendum,
quum
voluntas
ipsius
cognoscenda
est,
ut
ad
eam
vias
nostras
dirigamus,
et
facta
omnia
nostra,
dicta
et
cogitationes
exigamus.
Quamobrem,
quum
hic
scriptura
dicit
regnum
Saulis
stabilitum
fore
in
Saulis
manu,
si
Dei
mandatis
obsequutus
fuisset,
verissimum
est.
Sed
vicissim
Deus
contumacia
Saulis
ut
media
causa
est
usus
ad
faciendam
viam
electioni
Davidis,
et
divinorum
oraculorum
impletioni.
Deus
itaque
lapsum
istum
Saulis
subordinarat
decreto
suo:
ac
proinde
tum
lapsus
Saul
exautoratus
est
et
regia
dignitate
pulsus:
et
merito
quidem.
Quis
enim
audeat
Dei
consiliis
obloqui,
et
in
Deum
sui
peccati
aliquam
culpam
coniicere,
quum
Saulem
condemnare
cogamur,
qui
propria
conscientia
convincebatur
et
confessione
propria
urgebatur?
Nae
si
Saul
ipse
delictum
confiteri
cogitur,
seque
reum
agnoscit,
os
omne
claudi
oportet,
et
omne
murmur
cessare,
ne
quis
Deo
obloquatur
et
obstrepat:
et
confiteri
regnum
illud
irrevocabile
quod
Davidi
debebatur,
non
potuisse
in
Saulis
manu
stabiliri.
Sed
mediam
causam
quae
in
sensus
nostros
incurrit
et
quae
satis
nota
est,
lapsum
Saulis,
inquam,
sciamus
fuisse
causam
adempti
Sauli
regni,
et
in
Davidem
translati.
Et
hactenus
de
istis.
Quamobrem
ex
istis
discamus
aeterna
Dei
consilia
suspicere
et
adorare,
quum
sensum
nostrorum
captum
superant:
et
ab
omni
curiosa
inquisitione
abstinentes,
Deum
sobrie
et
cum
timore
et
reverentia
veneremur
et
adoremus.
Ac
si
Deus
mediis
utatur
de
quibus
nunquam
cogitaverimus,
eum
sciamus
iustitiam
suam
et
admirabilem
bonitatem
nobis
incomprehensibilem
velle
in
illis
considerare:
et
hoc
axioma
et
principium
semper
retineamus,
Deum
arcanum
suum
habere
quod
consilium
acies
mentis
nostrae
non
potest
apprehendere.
Sane
si
nos
intra
modestiae
huius
terminos
contineamus,
longe
dissimiles
|