25:27 27 SANCTIONES A PROMISSIONIBUS ET MINIS. 28 ergo in eorum manu fore copiam] : ubi autem referti fuerint, nullam fore sacietatem. 29. Comedetisque carnem. Hoc asperius flagellum magisque formidabile est: quo tamen scimus percussos fuisse non semel Israelitas. Incredibilis quidem esset haec immanitas : sed hinc colligimus quam horribile sit incidere in manus Dei: ubi homines scelera sceleribus addendo, iram eius provocare non desinunt. Hoc prodigium inter alia commemorat Ieremias (Thren. 4, 10), manus mulierum misericordium coxisse suos filios, et parasse in cibum. Ideoque non abs re deplorat, nusquam alibi id esse factum, ut mulieres vorarent fructum educationis suae. Postrema autem obsidio Ierosolymae (quae in summo cumulo scelerum quasi ultimus actus fuit vindictae Dei) in eas angustias miseros qui tunc vivebant redegit, ut promiscue nefandis illis epulis vescerentur. Quod deinde se cadavera eorum idolis permixturum denunciat, in ipsa forma poenae impietatem eorum manifestam fore docet. Mire enim sibi in superstitionibus placent apostatae, donec palam appareat Deus cultus sui vindex. Idola autem cum mortuorum ossibus proiici in unam congeriem, perinde fuit ac si digito monstraret Deus se fictitios eorum cultus abominari. Iam vero quum ultimum illis asylum esset in sacrificiis, negat quidquam in illis fore momenti ad placationem: sub voce enim odoris pacifici complectitur omnes expiationis ritus, quorum fiducia magis erant obstinati. Postea tam exsilium quam terrae vastitatem minatur: quibus plagis palam fiebat prorsus esse abdicatos, ut paulo post iterum videbitur. 34. Perficiet terrae sabbatha. Quo sanctior esset observatio sabbathi, terram Deus quodammodo sociam quoque hominibus addidit. Quum enim septimo quoque anno feriaretur a satione, messe, et omni cultura, hoc exemplo homines melius incitare voluit, ut apud eos vigeret sabbathi religio. Nunc acerbe Israelitas perstringit Deus, quod non modo sabbathum ipsi violent, sed ne terrae quidem permittant iniuncta sibi quiete defungi. Neque enim unius anni cessatio fecit, quominus assidue gemeret terra sub indignis laboribus, quamdiu alebat sceleratos incolas. Dicit ergo terram assidua inquietudine fuisse turbatam: atque ita caruisse legitimis sabbathis, quum humeris suis gestaret, non sine gravi molestia, impios Dei contemptores. Caeterum, quia per synecdochen aliquando sub sabbatho notatur totus Dei cultus (Ier. 17, 21. Ezec. 20, 12), obliqua exprobratione populum acriter pungit: quod non tantum eius impietate iure suo fraudetur, sed non aliter rite coli possit in terra sancta quam si omnes inde expellat: ac si diceret sibi hoc unum restare ad cultum nominis sui asserendum, ubi terra purgata fuerit suis incolis, et in vastitatem redacta: