23:27 27 COMMENTARIUS IN GENESIN. 28 stabat: in mente lux rectae intelligentiae vigebat ac regnabat, huic comes aderat mentis rectitudo, sensus omnes ad moderatum rationis obsequium prompti et formati: in corpore aequabilis quaedam ad illum ordinem proportio. Nunc etsi obscura quaedam imaginis illius lineamenta in nobis residua manent: sunt tamen adeo vitiata et mutila, ut vere dicere liceat esse deleta. Nam praeter deformitatem quae ubique foeda apparet, hoc quoque malum accedit, quod nulla pars est peccati labe non infecta. In imagine nostra secundum simil. Ego in particulis 3 et J scrupulose non insisto. Quod nonnulli hoc dictum volunt quia duntaxat adumbrata fuerit Dei imago, donec ad suam perfectionem veniret, nescio an firmum sit. Res quidem vera est: sed non puto Mosi tale quidquam venisse in mentem. Vere et hoc dicitur, Christum esse unicam patris imaginem: sed hunc tamen sensum Mosis verba non recipiunt: In imagine, id est in Christo. Adde quod vir, licet alio respectu, dicitur imago Dei. In quo nonnulli Patrum decepti sunt, qui Arrianos se confodere putabant hoc telo, quod solus Christus imago esset. Verum haec quoque difficultas expedienda est, cur Paulus neget mulierem esse imaginem Dei: quum Moses utrumque sexum promiscue hoc titulo honoret. Solutio brevis est, quod illic Paulus nonnisi oeconomicum statum attingit. Itaque imaginem Dei restringit ad principatum quo vir excellit supra uxorem: nec certe aliud significat quam gradu honoris superiorem esse. Hic autem de gloria Dei agitur quae in natura humana peculiariter refulget, dum mens, voluntas, sensusque omnes divinum ordinem repraesentant. Et dominetur. Hic partem dignitatis commemorat qua decrevit hominem ornare, nempe ut praesit cunctis animantibus, Dominum quidem mundi eum constituit, sed animalia nominatim illi subiicit: quae quum habeant proprium nutum, minus videntur alieno imperio subesse. Pluralis tamen numerus indicat non uni Adae hoc fuisse datum, sed omnibus simul posteris. Atque hinc colligimus quorsum creata sint omnia: ne quid scilicet desit hominibus ad omnia vitae commoda et usus. In ipso etiam creationis ordine melius perspicitur paterna Dei erga hominem sollicitudo, quod priusquam eum formet, mundum illi rebus omnibus necessariis, imo immensa opum affluentia instruit. Ita prius fuit locuples quam nasceretur. Quod si tantam Deus nostri curam habuit antequam essemus, nunc in mundo locatos, alimentis et reliquis vitae subsidiis minime destituet. Quod autem manum saepe veluti clausam tenet, peccatis nostris est imputandum. 27. Creavit itaque Deus hominem. Quod iterum imaginis Dei fit mentio, non est repetitio supervacua. Est enim singulare divinae bonitatis specimen, quod