20:27 27 EPISTOLAE 3956.3958 28 illam a vera doctrina per Oecolampadium ibi fundata ad Lutheranam abducere.2) Et nunc palam contra nostras ecclesias adiunxit se Martbachio et suis, subscripsitque confessioni Augustanae et eius Apologiae, quae qualis sit in x. articulo non nescis. Audio iam initia quaedam occulta pullulare contentionis novae inter Basilienses. Venit heri ad nos Tubinga Michael Angelus qui certo affirmavit Brentium sub prelo habere librum contra me novum 3) eumque maledicentissimum. Attulit literas a quodam meo amico qui in haec verba scribit: Brentii catechismus in gallicam linguam iussu Principis est conversus et iam a Volmario*) imprimitur. Mittetur brevi in Galliam legatus qui illos libros illuc perferet ete. Hoc in tempore indicare volui ut paretis ibi antidotum. Utinam vertat aliquis in gallicam linguam Catechesin Palatini Electoris nuper evulgatam. Oderunt illam Lutherani cane peius et angue. Certum est, Wirtembergensem in Gallia omnia tentaturum ut Zuinglianos et Calvinianos adducat in odium multorum ete. Optime fecisti, mi domine et frater, qui nuper adiecisti epistolam ad admonitionem in gratiam Polonorum fratrum. 5) Gavisus est Tretius mirum in modum. Allata sunt exempla dum ille abituriret. Accessit D* Ochinum, qui illi literas promisit in Poloniam quibus testetur se alienissimum esse ab istis Servetanis nebulonibus.6) Ingenue et libere cum Tretio est colloquutus praesentibus etiam aliis ete. Illustrissimus Hassiae princeps misit ad me Pauli ~Eberi librum de coena, 7) petens a me iudicium meum de libro illo. At vidisti haud dubie qualis sit. Abstinet quidem a conviciis, neque ita iurgatur ut caeteri. Sed palam contra nos scribit. 2) Constat eum amicitia cum Marbachio coniunctum fuisse, et Augustanae subscripsisse quum Argentoratum venisset in causa Zanchii. Verum hac occasione paci et concordiae studuisse videtur et Basileae Lutheranismum obtrudere ne per somnum quidem cogitavit (JV. 3920). 3) Qui nobis ultimus innotuit pertinet ad a. 1562; Von der Maj estat unsers 1. Herrn u. Heil. J. C. auch v. der wahren Gegenwartigkeit des Leibs u. Bluts im Nachtmal. Wider P. Martyr u. H. Bullinger. Tiib. 1562. 4. Etiam latine: De divina maiestate ete. Cf. Hartmann u. Jaeger II. 386. 4) Lectio dubia. De tali versione nihil alibi. Num Volmani illius aliquis prelum exercebat? 5) Opp. IX. 641. 6) lam non semel libri eius Turicensibus bilem moverant, eumque Bullingerus serio admonuerat ut scripta sua ante impressionem censurae submitteret. Sed eo ipso tempore Dialogos suos Basileae prelo tradiderat^ de quibus Beza d. 5. Iunii acriter ad Bullingerum questus est (Benrath, Ochin. L. 1875. p. 300.) 7) Vom h. Sacrament des Leibs u. Bluts unsers H. J. O. Unterricht und Bekenntniss I). Pauli Bberi Pastoris der K. zu Witteberg. 1562 Pia et in verbo Dei fundata assertio declaratio et confessio D. P. Eberi ete. de sacratissima coena D. n. J. O. 1563. (Sixt, P. Eber. Hdlb. 1843. p. 132.)