2:27
INSTITUTIO
REL.
CHRIST.
1559.
satis
est,
ita
rursum
aliorum
imbecillitati
occurrendum,
quos
talibus
offendiculis
commoveri
ac
perturbatos
vacillare
non
raro
contingit.
Illi
vero
ne
hac
perturbatione
labascant,
ac
de
gradu
deiiciantur,
sciant
eadem
expertos
esse
suo
saeculo
apostolos
quae
nunc
usu
nobis
veniunt.
Erant
indocti
et
instabiles,
qui
ad
suam
ipsorum
perniciem
depravarent
quae
a
Paulo
divinitus
scripta
erant,
ut
ait
Petrus
(2
Petr.
3,
16).
Erant
Dei
contemptores,
qui,
quum
audiebant
abundasse
peccatum
ut
gratia
exundaret,
statim
ingerebant
:
manebimus
in
peccato,
ut
gratia
abundet;
quum
audiebant
fideles
non
esse
sub
lege,
protinus
occinebant:
peccabimus,
quia
non
sumus
sub
lege,
sed
sub
gratia
(Rom.
6,1.
15).
Erant
qui
illum
mali
suasorem
arguebant.
Subintrabant
multi
pseudoapostoli,
qui
diruerent
ecclesias
quas
ipse
aedificaverat.
Quidam
per
invidiam
et
contentionem,
nec
sincere
evangelium
praedicabant,
malitiose
etiam
cogitantes
se
pressuram
suscitare
vinculis
eius
(Phil.
1,
15).
Alicubi
non
multus
erat
evangelii
profectus.
Omnes
quae
sua
erant,
quaerebant,
non
quae
Iesu
Christi.
Alii
retrorsum
abibant,
canes
ad
vomitum,
et
sues
ad
volutabrum
luti.
Plerique
libertatem
spiritus
rapiebant
ad
licentiam
carnis.
Insinuabant
sese
multi
fratres,
a
quibus
deinde
piis
imminebant
pericula.
Inter
ipsos
fratres
variae
concertationes
suscitabantur.
Quid
hic
apostolis
agendum
erat?
an
non
vel
ad
tempus
dissimulandum,
vel
potius
omittendum
illud
evangelium
ac
deserendum
erat,
quod
tot
litium
videbant
esse
seminarium,
tot
periculorum
materiam,
tot
scandalorum
occasionem?
At
in
huiusmodi
angustiis
succurrebat,
Christum
esse
lapidem
offensionis,
et
petram
scandali,
positum
in
ruinam
et
resurrectionem
multorum,
et
in
signum
cui
contradiceretur
(Luc.
2,
34).
Qua
fiducia
armati
per
omnia
tumultuum
offensionumque
discrimina
audacter
progrediebantur.
Eadem
et
nos
cogitatione
sustentari
decet,
quando
hunc
perpetuum
evangelii
genium
esse
testatur
Paulus
(2
Cor.
2,
16),
ut
sit
odor
mortis
in
mortem
iis
qui
pereunt;
tametsi
in
hunc
potius
usum
nobis
destinatum
erat,
ut
odor
esset
vitae
in
vitam,
ac
potentia
Dei
in
salutem
fidelium.
|