16:27 27 EPISTOLAE 2386.2388 28 pestivam libertatem. Sed de hac re alias, ne pro epistola volumen mittam. Scripsit ad me noster Potneranus,13) et liberum mihi facit, vel si velim hic manere et a promisso meo absolvi, vel ad vos proficisci quum uxor pepererit. Quid cupiam non ignoras. Itaque promptum esset responsum, nisi vererer eorum calumnias qui me causantur cursitare et meam interim praelectionem non sine gymnasii damno intermitti. Sed tamen valde cupio te invisere et amico gratificari, in ea re praesertim quam ultro ambierim. Haec ego in utramque partem. Rogo ut iudicis partes in te recipias et quidquid constituens Pomerano nostro significes. Nam quod censueris hoc demum rectum putabo. Scripsissem ad illum nisi placuisset, hunc nuncium ne tantillum quidem remorari. Bene vale, mi optime et observandissime pater. Precor Dommum Iesum ut tibi semper adsit teque indies magis ac magis confirmet. Laus. d. ix Februarii14) multa iam nocte, quum sub coenam essem domum reversus. Th. Beza plane tuus. 2387. BEZA BULLINGERO. Puerum sibi commendatum apud Beraldum collocavit bonis conditionibus. Ipse quoque de foedere cum Genevensibus valde sollicitus hortatur ut Turicenses aliquid faciant ad pacem stabiliendam. Ex Gallia varii nuncii, tam laeti quam tristes. (Exstant duo apographa in Oodd. Genev. 119, fol. 151 et 111*>, fol. 14. . Edidit Baum. I. 452.) Eximio servo Dei et fidelissimo ecclesiae Tigurinae pastori D. Heinrico Bullingero patri mihi observandissimo. S. Accepi literas tuas, vir praestantissime et pater mihi colendissime, una cum iis chartis quas ad me remisisti. Quod ad nobilem illum puerum attinet, collocatus est apud nostrum Beroaldum * ita uti convenerat, a quo tibi spondere ausim fore ut et fideliter erudiatur et liberaliter tractetur. Mihi vero etiam privatim, et aliis praeterea collegis, 13) Domeranus Br. hic et infra Vir nobis aliunde non cognitus. Caeterum Beza iter gallicum meditabatur, ut patrem Vezelii inviseret 14) 1556 citra dubium, ut ecc negotio de ministro Lutetiam mittendo patet