15:27 27 EPISTOLAE 1907 b.1907 c 28 1807b. BOLSECUS MINISTRIS BERNENSIBUS. Perstringit Genevensium sententiam de aeterna praedestinatione et sitam contrariam vmdicat. (Apographon asservatur ia Bibliotheca Bernensi cirica Cod. hist. helv. III. 34, fol. 209. Simlerus descripsit Vol. 81. Trechseiius habet I. 283.) Oausain natae dissensionis inter ministros Genevenses et me, quam ex mea confessione et scriptura propria exponi vobis postulatis, patres ac fratres in Christo venerandi, hoc scripto patefacio. *) Asserunt ac defendunt ministri Genevenses, Deum voluisse ac in suo aeterno consilio decrevisse ut Adam peccaret, suoque peccato inficeret genus humanum: ut quidam ex eo postea nascerentur morti devoti, qui sua morte nomen Dei glorificarent. His obiicio: Deum nec autorem peccati esse, nec velle peccata fieri, teste spiritu sancto Psalm. 5, ipsumque simplicissimae ac perfectissimae esse naturae, cuius perfectioni nihil est tam contrarium quam velle aut decernere peccata aeri. Boni tamen Dei proprium esse ex peccatis hominum et malo bonum elicere, nimirum suam gloriam. Assertio ministrorum Genevensium. Deus non pari conditione omnes homines condidit, sed hos ad vitam, illos ad mortem : primamque ac potissimam quum vitae tum mortis hominum causam esse Dei decretum immutabile. Obiectio. Deus pari conditione omnes condidit, ut scilicet summum bonum intelligerent, intelligendo diligerent, diligendo adhaererent atque ipsius felicitate perpetuo fruerentur, Augustino teste. Assertio ministrorum Genevensium. Deus nihil praescit futurum nisi quatenus illud decrevit fieri. Ob hoc non dubitamus asserere quod ait Augustinus, voluntatem scilicet Dei esse necessitatem omnium quae fiunt. 1907 b. 1) Quo tempore concinnatum sit non constat. Trecliselius I. 197 sq. autor est, Bolsecum Angelum et Zebedaeum ex Calvini scriptis {nempe ex libro de aeterna Det praedestinatione) quasdam propositiones esecerpsisse quas erroneas et falsas esse perhibebant. Senatus eos ad ministros ablegavit r de illis ad ipsum referrent. Sic fortassis Halleri relatio d* 24. Jan. 1555 hoc documentum simul respicit.