13:27 27 EPISTOLAE 1059.1063 28 eorum manus pervenirent literae quas scripsi Vireto, in-quibus illud pessimum esse aiunt: nostros Christi praetextu velle sine Christo regnare.2). Hoc letale sibi telum datum esse putant. Ego autem paratus sum obire qualemcunque letum, modo pro veritatis patrocinio. Quanquam eos literas subreptitias suppudet proferre, et sentiunt me ad quartos usque insultus sustinendos fore satis durum. Haec ideo scribo ut intelligas te nobis otiosis non certare. Ubique enim nimirum habent negotii Christi servi. (Bullingerus nunc eos maxime laudat in quibus excusandis nihil profecimus, ut nosti. Oportuit eos veris experimentis convinci, ne fratres absque causa damnarent.) 3) Bullingerus me hortatus erat ut scriberem adversus adulterinam reformationem.4) Ante eram accinctus quam literae redderentur, sed opus etiam e manibus abieceram. Petii consilium a Bucero: si ille approbabit, nonnihil tentabo. Vale, frater et amice integerrime. Dominus te familiamque totam conservet, vos omnes gubernet spiritu suo usque in finem. Amen. Fratribus salutem dices meo nomine. 5) Ioannes Calvinus tuus. 1060* MICHAELIUS 0 CALVINO. Mittit ei diatriben quandam ab Antonio Poques contra eum scriptam, qua libellus adversus Libertinos editus refutare conatus erat (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 24.) Monseigneur Monsieur Despeville. Huius nuncii occursus mihi gratissimus fuit, per quem quod tandem assequutus sum ad te mitterem. Quum enim non ita pridem regina Navarrae huc venisset, quam Anthonius a Poca2) secta- 2) Vide N. 1041, not 4. 3) Haec obscurius dicta etiam in autographo 'parenthesi inclusa sunt 4) N. 1046. 5) Farellus adscripsit: 10. August. 1548. 1060.1) Aegidius Michaux, alias Michaelius s. Michelius, ex Gallia oriundus olim primus fuerat diaconus et ludimagister Albonae a. 1537, quum lac. Valerius ibidem ministerio fungeretur. Vide N. 56. Ruchat IV. 409. Herminj. IV. 287. Quando hac conditione se abdicaverit nescimus. 2) Famosus ille Libertinorum coryphaeus, contra quem C. scripserat libellum suum. Cf. etiam N. 634. Nomen viri alibi aliter scriptum reperitur.